Ordo Missae locis correspondentibus illustratus
[Part of Ipsissima-Verba]

English version of this page | Huius paginae versio anglica

A Rev.o Dylano Schrader Dioecesis Civitatis Ieffersoniensis sacerdote anno 2013 nuperrime redactum.

Si erravi, ut me certiorem facias per litteras electronicas quaeso.

ORDO MISSÆ

(Missale Romanum, ed. typica tertia 2008 emendata)

DE MISSA SINE DIACONO

(Institutio generalis Missalis Romani, ed. typica tertia 2008 emendata)

DE MISSA CUM DIACONO

(Institutio generalis Missalis Romani, ed. typica tertia 2008 emendata)

ALIAE NORMAE EX IGMR TRACTATAE

(Institutio generalis Missalis Romani, ed. typica tertia 2008 emendata)

DE MISSA STATIONALI EPISCOPI DIŒCESANI

(Caeremoniale Episcoporum, ed. typica reimpressio emendata 2008)

ANIMADVERTENDA

(E diversis fontibus)

Ritus initiales

Ritus initiales

Ritus initiales

Ritus initiales

1. Populo congregato, sacerdos cum ministris ad altare accedit, dum cantus ad introitum peragitur.

120. Populo congregato, sacerdos et ministri, sacris vestibus induti, ad altare procedunt hoc ordine:
a) thuriferarius cum thuribulo fumigante, si thus adhibetur;
b) ministri qui deferunt cereos accensos, et inter eos acolythus vel alius minister cum cruce;
c) acolythi et alii ministri;
d) lector, qui potest Evangeliarium, non autem lectionarium, parum elevatum deferre;
e) sacerdos Missam celebraturus.

Si incensum adhibetur, sacerdos antequam procedatur, incensum in thuribulo imponit et signo crucis benedicit, nihil dicens.

121. Dum fit processio ad altare, cantus ad introitum peragitur (cf. nn. 47-48).

172. Evangeliarium parum elevatum deferens, diaconus sacerdotem accedentem ad altare præcedit, secus ad eius latus incedit.

47. Populo congregato, dum ingreditur sacerdos cum diacono et ministris, cantus ad introitum incipitur. Finis huius cantus est celebrationem aperire, unionem congregatorum fovere, eorumque mentem in mysterium temporis liturgici vel festivitatis introducere atque processionem sacerdotis ministrorumque comitari.

48. Peragitur autem a schola et populo alternatim, vel simili modo a cantore et populo, vel totus a populo vel a schola sola. Adhiberi potest sive antiphona cum suo psalmo in Graduali romano vel in Graduali simplici exstans, sive alius cantus, actioni sacræ, diei vel temporis indoli congruus, cuius textus a Conferentia Episcoporum sit approbatus.

Si ad introitum non habetur cantus, antiphona in Missali proposita recitatur sive a fidelibus, sive ab aliquibus ex ipsis, sive a lectore, sin aliter ab ipso sacerdote, qui potest etiam in modum monitionis initialis (cf. n. 31) eam aptare.

127. Omnibus paratis, accedente acolytho turiferario, Episcopus incensum turibulo imponit et signo crucis benedicit, ministrante naviculam uno e diaconis. Deinde accipit baculum a ministro. Unus e diaconis librum Evangeliorum sumit, quem clausum reverenter defert in processione ad introitum.

De ritibus initialibus

128. Dum peragitur cantus ad introitum, fit processio a secretario ad presbyterium hoc modo ordinata:
- turiferarius cum turibulo fumigante;
- alius acolythus crucem deferens, cum imagine crucifixi in anteriore parte posita, medius inter septem, vel saltem duos, acolythos deferentes candelabra cum candelis accensis:
- clerici bini et bini;
- diaconus deferens librum Evangeliorum;
- alii diaconi, si adsint, bini et bini;
- presbyteri concelebrantes, bini et bini;
- Episcopus incedens solus, gerens mitram, et baculum pastoralem in manu sinistra portans, manu dextera vero benedicens;
- paulisper retro Episcopum, duo diaconi ei assistentes;
- denique ministrantes ad librum, mitram et baculum.

Si processio transit ante sacellum Ss.mi Sacramenti, nulla fit statio aut genuflexio.

129. Crux in processione delata iuxta altare laudabiliter erigitur ita ut fiat crux ipsa altaris, secus reponatur; candelabra vero iuxta altare vel super abacum vel prope in presbyterio collocantur; liber Evangeliorum super altare deponitur.

Notitiae 6 (1970), 404, n. 42.

b) Antiphonae ad introitum et ad communionem ex Graduali romano, ex Graduali simplici, ex Missali romano, atque ex textibus collectis, ab Episcoporum quidem Conferentiis approbatis, sumi possunt. Hae autem Conferentiae, in cantibus ad Missae celebrationem seligendis, prae oculis habeant non solum eorum congruentiam cum temporibus variisque adiunctis actionis liturgicae, verum etiam necessitatem fidelium, qui iisdem utantur.

Liturgicae instaurationes (5 septembris 1970), n. 2/b, in AAS 62 (1970), 696.

1. Populo congregato, et sacerdote cum ministris ad altare accedente, incipitur antiphona ad introitum. Eius intonatio brevior vel magis protracta pro opportunitate fieri potest, vel, melius, cantus potest ab omnibus simul inchoari. Asteriscus proinde, qui ad partem intonationis significandam in Graduali invenitur, signum habendum est solummodo indicativum.

Antiphona a choro decantata, versus a cantore vel a cantoribus proferatur, ac deinde antiphona resumatur a choro.

Huiusmodi antiphonae et versiculorum alternatio haberi potest quoties sufficit ad processionem comitandam. Attamen antequam antiphona in fine repetatur cantari potest, ut ultimus, versus, Gloria Patri, Sicut erat, per modum unius decantatus. Si autem Gloria Patri peculiarem habet terminationem melodicam, haec eadem terminatio in omnibus versiculis adhibenda est.

Si contingat ex versu Gloria Patri et antiphonae iteratione cantum nimis protrahi, omittitur doxologia. Si autem processio brevior est, unus tantum psalmi versus adhibetur, vel etiam sola antiphona, nullo addito versu.

Quoties vero liturgica processio Missam praecedit, antiphona ad introitum canitur dum processio ingreditur ecclesiam, vel etiam omittitur, prout singulis in casibus in libris liturgicis providetur.

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), n. 1.

Cum ad altare pervenerit, facta cum ministris profunda inclinatione, osculo altare veneratur et, pro opportunitate, crucem et altare incensat. Postea cum ministris sedem petit.

122. Cum ad altare pervenerint, sacerdos et ministri faciunt profundam inclinationem.

Crux effigie Christi crucifixi ornata et in processione forte delata, iuxta altare erigi potest ut fiat crux altaris, quæ una tantum esse debet, secus in loco digno reponatur. Candelabra vero super altare vel iuxta illud collocantur; Evangeliarium laudabiliter super altare deponitur.

123. Sacerdos ad altare ascendit ipsumque veneratur osculo. Deinde, pro opportunitate, crucem et altare incensat, illud circumeundo.

173. Cum [diaconus] ad altare pervenerit, si Evangeliarium defert, omissa reverentia, ad altare ascendit. Deinde Evangeliario laudabiliter super altare deposito, simul cum sacerdote altare osculo veneratur.

Si vero Evangeliarium non defert, profundam facit altari inclinationem more solito cum sacerdote, et cum ipso altare osculo veneratur.

Demum si adhibetur incensum, sacerdoti assistit ad incensum imponendum et ad crucem et altare thurificandum.

49. Cum ad presbyterium pervenerint, sacerdos, diaconus, et ministri altare salutant profunda inclinatione. Venerationis autem significandæ causa, sacerdos et diaconus ipsum altare deinde osculantur; et sacerdos, pro opportunitate, crucem et altare incensat.

130. Omnes, intrantes presbyterium, bini et bini faciunt altari profundam reverentiam, diaconi et presbyteri concelebrantes ascendunt ad altare illudque osculantur, deinde loca sua petunt.

131. Episcopus, cum pervenerit ante altare, tradit baculum pastoralem ministro et, deposita mitra, facit profundam reverentiam altari cum diaconis aliisque ministris qui eum comitantur. Deinde ascendit ad altare illudque osculatur una cum diaconis.

Postea, imposito denuo ab acolytho, si necesse est, incenso in turibulum, altare et crucem incensat, duobus diaconis eum comitantibus.

Altari incensato, Episcopus, comitantibus ministris, per breviorem viam ad cathedram accedit. Duo diaconi stant hinc inde prope cathedram, ut præsto sint ad ministerium Episcopi, iisque autem deficientibus, duo presbyteri concelebrantes.

Cantu ad introitum absoluto, sacerdos et fideles, stantes, signant se signo crucis, dum sacerdos, ad populum conversus, dicit:
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti.

Populus respondet:
Amen.

124. His peractis, sacerdos sedem petit. Cantu ad introitum expleto, omnibus stantibus, sacerdos et fideles signant se signo crucis. Sacerdos dicit: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Populus respondet: Amen.

Deinde, versus ad populum et manus extendens, sacerdos eum salutat, una adhibita e formulis propositis. Potest etiam ipse sacerdos vel alius minister, brevissimis verbis introducere fideles in Missam illius diei.

174. Altari incensato, sedem una cum sacerdote petit, ibique ad latus sacerdotis consistit eique pro necessitate ministrat.

50. Expleto cantu ad introitum, sacerdos, stans ad sedem, una cum universo coetu signat se signo crucis; deinde communitati congregatæ præsentiam Domini per salutationem significat. Qua salutatione et populi responsione manifestatur Ecclesiæ congregatæ mysterium.

2. Deinde sacerdos, manus extendens, populum salutat, dicens:
Grátia Dómini nostri Iesu Christi, et cáritas Dei, et communicátio Sancti Spíritus sit cum ómnibus vobis.

Vel:
Grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.

Vel:
Dóminus vobíscum.

Populus respondet:
Et cum spíritu tuo.


Episcopus, loco Dóminus vobíscum, in hac prima salutatione dicit:
Pax vobis.

132. Deinde Episcopus, concelebrantes et fideles, stantes, signant se signo crucis, dum Episcopus ad populum conversus dicit: In nómine Patris.

Postea Episcopus manus extendens, populum salutat, dicens: Pax vobis, vel aliam e formulis in Missali propositis. Deinde ipse Episcopus, vel diaconus vel unus e concelebrantibus, potest brevissimis verbis introducere fideles in Missam diei. Postea Episcopus invitat ad actum pænitentialem, quem concludit dicens: Misereátur nostri. Minister, si opus est, librum ante Episcopum sustinet.

3. Sacerdos, vel diaconus vel alius minister, potest brevissimis verbis introducere fideles in Missam diei.

50.

[...]

Salutatione populi facta, sacerdos, vel diaconus, vel minister laicus potest brevissimis verbis introducere fideles in Missam diei.

Actus pænitentialis *

* Die dominica, præsertim tempore paschali, loco consueti actus pænitentialis, quandoque fieri potest benedictio et aspersio aquæ in memoriam baptismi, ut in Appendice II (pp. 1249-1252).

Notitiae 5 (1969), 403, n. 11.
Notitiae 24 (1988), 476.

4. Deinde sequitur actus pænitentialis ad quem sacerdos fideles invitat, dicens:
Fratres, agnoscámus peccáta nostra,
ut apti simus ad sacra mystéria celebránda.

Fit brevis pausa silentii. Postea omnes simul formulam confessionis generalis perficiunt:
Confíteor Deo omnipoténti et vobis, fratres,
quia peccávi nimis
cogitatióne, verbo, ópere et omissióne:
et, percutientes sibi pectus, dicunt:
mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa.
Deinde prosequuntur:
Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, omnes Angelos et Sanctos,
et vos, fratres, oráre pro me
ad Dóminum Deum nostrum.

Sequitur absolutio sacerdotis:
Misereátur nostri omnípotens Deus
et, dimíssis peccátis nostris,
perdúcat nos ad vitam ætérnam.

Populus respondet:
Amen.


Vel:

5. Sacerdos fideles invitat ad actum pænitentialem:
Fratres, agnoscámus peccáta nostra,
ut apti simus ad sacra mystéria celebránda.

Fit brevis pausa silentii.

Postea sacerdos dicit:
Miserére nostri, Dómine.

Populus respondet:
Quia peccávimus tibi.

Sacerdos:
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Populus:
Et salutáre tuum da nobis.

Sequitur absolutio sacerdotis:
Misereátur nostri omnípotens Deus
et, dimíssis peccátis nostris,
perdúcat nos ad vitam ætérnam.

Populus respondet:
Amen.


Vel:

6. Sacerdos fideles invitat ad actum pænitentialem:
Fratres, agnoscámus peccáta nostra,
ut apti simus ad sacra mystéria celebránda.

Fit brevis pausa silentii.

Postea sacerdos, vel diaconus, vel alius minister, sequentes, vel alias, invocationes cum Kýrie, eléison profert:
Qui missus es sanáre contrítos corde: Kýrie, eléison.

Populus respondet:
Kýrie, eléison.

Sacerdos:
Qui peccatóres vocáre venísti: Christe, eléison.

Populus:
Christe, eléison.

Sacerdos:
Qui ad déxteram Patris sedes, ad interpellándum pro nobis: Kýrie, eléison.

Populus:
Kýrie, eléison.

Sequitur absolutio sacerdotis:
Misereátur nostri omnípotens Deus
et, dimíssis peccátis nostris,
perdúcat nos ad vitam ætérnam.

Populus respondet:
Amen.


7. Sequuntur invocationes Kýrie, eléison, nisi iam præcesserint in aliqua formula actus pænitentialis.

℣. Kýrie, eléison. ℟. Kýrie, eléison.
℣. Christe, eléison. ℟. Christe, eléison.
℣. Kýrie, eléison. ℟. Kýrie, eléison.

Aliæ melodiæ in Graduali Romano inveniuntur.

125. Sequitur actus pænitentialis. Postea cantatur vel dicitur Kýrie, iuxta rubricas (cf. n. 52).

51. Postea sacerdos invitat ad actum pænitentialem, qui, post brevem pausam silentii, a tota communitate formula confessionis generalis perficitur, et sacerdotis absolutione concluditur, quæ tamen efficacia sacramenti Pænitentiæ caret. Die dominica, præsertim tempore paschali, loco consueti actus pænitentialis, quandoque fieri potest benedictio et aspersio aquæ in memoriam baptismi.

52. Post actum pænitentialem incipitur semper Kýrie eléison, nisi forte locum iam habuerit in ipso actu pænitentiali. Cum sit cantus quo fideles Dominum acclamant eiusque misericordiam implorant, peragitur de more ab omnibus, partem nempe in eo habentibus populo atque schola vel cantore.

Acclamatio quæque de more bis repetitur, maiore tamen numero non excluso, ratione ingenii diversarum linguarum necnon musicæ artis vel rerum adiunctorum. Quando Kýrie cantatur ut pars actus pænitentialis, singulis acclamationibus « tropus » præponitur.

132.

[...]

Quando tertia formula actus pænitentialis adhibetur, invocationes ab ipso Episcopo aut a diacono proferuntur, vel ab alio ministro idoneo.

133. Die dominica, loco consueti actus pænitentialis, laudabiliter fit benedictio et aspersio aquæ.

Post salutationem Episcopus, stans ad cathedram, ad populum conversus et habens ante se vas cum aqua benedicenda a ministro delatum, populum ad orandum invitat et, post brevem pausam silentii, orationem benedictionis profert. Ubi populi traditio suadet ut salis commixtio in aquæ benedictione servetur, episcopus etiam sal benedicit, et postea in aquam immittit.

Accepto deinde a diacono aspersorio, Episcopus aspergit se et concelebrantes, ministros, clerum et populum, pro opportunitate transeundo per ecclesiam, diaconis eum comitantibus. Interim peragitur cantus qui aspersionem comitatur.

Ad cathedram reversus, cantu expleto, Episcopus, stans, manibus extensis, dicit orationem conclusionis. Deinde, quando præscribitur, cantatur vel dicitur hymnus Glória in excélsis.

134. Post actum pænitentialem dicitur Kyrie, nisi facta fuerit aspersio aquæ vel adhibita sit tertia formula actus pænitentialis, vel rubricis aliter statuatur.

Notitiae 14 (1978), 534–535, n. 10.

2. Acclamationes Kyrie, eleison inter duos vel tres cantores aut choros, pro opportunitate, distribui possunt. Acclamatio quaeque de more bis dicitur, non tamen excluso numero maiore, attenta praesertim ratione artis musicae, ut indicatur infra., n. 491.

Quando Kyrie cantatur ut pars actus paenitentialis, singulis acclamationibus brevis tropus praeponitur.

3. [...] Quando fit, in Missis dominicae, ritus benedictionis et aspersionis aquae benedictae, hic ritus locum tenet actus paenitentialis.

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), nn. 2–3.

8. Deinde, quando præscribitur, cantatur vel dicitur hymnus:

Toni integri in Graduali Romano inveniuntur.

Glória in excélsis Deo
et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.
Laudámus te,
benedícimus te,
adorámus te,
glorificámus te,
grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam,
Dómine Deus, Rex cæléstis,
Deus Pater omnípotens.
Dómine Fili unigénite, Iesu Christe,
Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris,
qui tollis peccáta mundi, miserére nobis;
qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram.
Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis.
Quóniam tu solus Sanctus, tu solus Dóminus, tu solus Altíssimus,
Iesu Christe, cum Sancto Spíritu: in glória Dei Patris.
Amen.

126. In celebrationibus statutis, cantatur vel dicitur Glória ( cf. n. 53).

53. Glória est antiquissimus et venerabilis hymnus, quo Ecclesia, in Spiritu Sancto congregata, Deum Patrem atque Agnum glorificat eique supplicat. Huius hymni textus cum alio commutari nequit. Inchoatur a sacerdote vel, pro opportunitate, a cantore, aut a schola, cantatur autem vel ab omnibus simul, vel a populo alternatim cum schola, vel ab ipsa schola. Si non cantatur, recitandum est ab omnibus simul aut a duobus choris sibi invicem respondentibus.

Cantatur autem vel dicitur diebus dominicis extra tempus Adventus et Quadragesimæ, necnon in sollemnitatibus et festis, et in peculiaribus celebrationibus sollemnioribus.

135. Glória dicitur iuxta rubricas. Inchoari autem potest aut ab Episcopo aut ab uno e concelebrantibus aut a cantoribus. Dum canitur hymnus, omnes stant.

3. Hymnus Gloria in excelsis inchoatur a sacerdote vel, pro opportunitate, a cantore. Profertur autem aut alternatim a cantoribus et choro, aut a duobus choris sibi invicem respondentibus. Divisio versuum, quam significant geminatae lineae in Graduali Romano, non necessario servanda est, si quis aptior modus inveniatur, qui cum melodia possit componi.

Quando fit, in Missis dominicae, ritus benedictionis et aspersionis aquae benedictae, hic ritus locum tenet actus paenitentialis.

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), n. 3.

9. Quo hymno expleto, sacerdos, manibus iunctis, dicit:
Orémus.

Et omnes una cum sacerdote per aliquod temporis spatium in silentio orant.

Tunc sacerdos, manibus extensis, dicit collectam; qua expleta, populus acclamat:
Amen.

127. Deinde sacerdos populum ad orandum invitat, manibus iunctis, dicens: Orémus. Et omnes una cum sacerdote ad breve tempus silentes orant. Tunc sacerdos, manibus extensis, dicit collectam, qua expleta, populus acclamat: Amen.

54. Deinde sacerdos populum ad orandum invitat; et omnes una cum sacerdote parumper silent, ut conscii fiant se in conspectu Dei stare, et vota sua in animo possint nuncupare. Tunc sacerdos profert orationem, quæ solet « collecta » nominari, et per quam indoles celebrationis exprimitur. Ex antiqua traditione Ecclesiæ, oratio collecta de more ad Deum Patrem, per Christum in Spiritu Sancto, dirigitur et conclusione trinitaria, idest longiore, concluditur, hoc modo:

si dirigitur ad Patrem: Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum;
si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum;
si dirigitur ad Filium: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Populus, precationi se coniungens, acclamatione Amen orationem facit suam.

In Missa semper unica dicitur collecta.

136. Deinde Episcopus populum ad orandum invitat, manibus iunctis cantans vel dicens: Orémus; et, brevi pausa silentii interposita, manibus extensis, subdit collectam, allato ante eum libro a ministro. Episcopus iungit manus, quando concludit orationem, dicens: Per Dóminum nostrum Iesum Christum..., vel alia verba. In fine populus acclamat: Amen.

Deinde Episcopus sedet et de more accipit mitram ab uno e diaconis. Et sedent omnes; diaconi et reliqui ministri sedeant iuxta presbyterii dispositionem, ita tamen ut non videantur eodem gradu gaudere quo presbyteri.

Liturgia verbi

Liturgia verbi

Liturgia verbi

Liturgia verbi

De liturgia verbi

10. Deinde lector ad ambonem pergit, et legit primam lectionem, quam omnes sedentes auscultant.

Ad finem lectionis significandam, lector acclamat:
Verbum Dómini.

Omnes respondent:
Deo grátias.

128.Collecta conclusa, omnes sedent. Sacerdos potest, brevissimis verbis, fideles in liturgiam verbi introducere. Lector vero ad ambonem pergit, et ex lectionario ibi iam ante Missam posito proclamat primam lectionem, quam omnes auscultant. In fine lector profert acclamationem Verbum Dómini, omnibus respondentibus Deo grátias.

Tunc breve spatium silentii, pro opportunitate, servari potest, ut omnes, ea quæ audierunt meditentur.

135. Si non adest lector, sacerdos ipse omnes lectiones et psalmum profert, stans in ambone. Ibidem, si adhibetur, incensum imponit et benedicit, et, profunde inclinatus, dicit: Munda cor meum.

176. Si alius quoque idoneus lector absit, diaconus etiam alias lectiones proferat.

57. In lectionibus mensa verbi Dei paratur fidelibus et thesauri biblici eis aperiuntur.61 Præstat proinde lectionum biblicarum dispositionem servari, qua unitas utriusque Testamenti et historiæ salutis illustratur; neque fas est lectiones et psalmum responsorium, quæ verbum Dei continent, cum aliis textibus non biblicis commutari.

58. In celebratione Missæ cum populo, lectiones semper ex ambone proferuntur.

59. Munus lectiones proferendi ex traditione non est præsidentiale sed ministeriale. Lectiones ergo a lectore proferantur, Evangelium autem a diacono vel, eo absente, ab alio sacerdote annuntietur. Si tamen diaconus vel alius sacerdos præsto non sit, ipse sacerdos celebrans Evangelium legat; et si alius quoque idoneus lector absit, sacerdos celebrans etiam alias lectiones proferat.

Post singulas lectiones qui legit profert acclamationem, cui respondens, populus congregatus honorem tribuit verbo Dei fide et grato animo recepto.

137. Collecta finita, lector ad ambonem pergit et, omnibus sedentibus, recitat primam lectionem, quam omnes auscultant. In fine lectionis cantatur vel dicitur Verbum Dómini, omnibus acclamantibus.

Notitiae 14 (1978), 303, n. 5.

1. « Duae partes e quibus Missa quodammodo constat, liturgia nempe verbi et eucharistica, tam arcte inter se coniunguntur, ut unum actum cultus efficiant ». Ad mensam panis Domini non accedatur, nisi postquam quis ad mensam verbi eius constiterit. Est ergo maximum momentum Sacrae Scripturae in Missa celebranda. Quam ob rem neglegi non licet, quod Ecclesia statuit : « In celebrationibus sacris abundantior, varior et aptior lectio sacrae Scripturae instauretur ». Normae in Lectionario constitutae observentur, quod attinet sive ad numerum lectionum sive ad ea quae circa peculiaria adiuncta proponuntur. Gravis abusus admitteretur, si pro verbo Dei verbum hominis, quicumque is est, substitueretur.

2. Lectio pericopes evangelicae administro ordinato, id est diacono aut sacerdoti, reservatur. Ceterae lectiones, cum fieri potest, lectori ad hoc instituto aut aliis laicis, spirituali ratione et arte praeparatis, committantur. Post primam lectionem psalmus responsorius sequitur, qui est pars integralis liturgiae verbi.

Inaestimabile donum (3 aprilis 1980), nn. 1–2, in AAS 72 (1980), 333–334.

a) De lectionibus biblicis

12 Lectiones biblicas, in celebratione Missae una cum cantibus ex sacra Scriptura desumptis, nec deesse, nec minui, nec quod gravius esset, commutari licet cum aliis lectionibus quae biblicae non sint.26 Ex ipso enim verbo Dei in scriptis tradito adhuc « Deus ad populum suum loquitur » 27 et ex diuturno sacrae Scripturae usu populus Dei, sub lumine fidei Spiritui Sancto docilis effectus, vita moribusque suam Christo testificationem coram mundo praebere poterit.

13 Lectio Evangelii culmen constituit ipsius liturgiae verbi, ad quod aliae lectiones ordine tradito, scilicet ex Vetere Testamento ad Novum transeunte, coetum congregatum praeparant.

Ipsa proferendi forma lectorum qui elata voce, clare et sapienter legunt ad Dei verbum recte per lectiones coetui communicandum in primis conducit. Lectiones, ex editionibus probatis sumptae,28 secundum indolem diversarum linguarum, cantari possunt ita tamen ut cantus verba non opprimat, sed potius extollat. Cum contingat eas lingua Latina proferri servetur modus in Ordine cantus Missae notatus.29

15 Monitiones breves concinnaeque in verbi liturgia ante lectiones, praesertim primam haberi possunt. Attente considerandum est genus litterarium harum monitionum. Istae enim simplices, textui fideles, breves, diligenter paratae, et vario modo ad quem textum introducere debent, aptatae sint oportet.30

16 Lectiones semper ex ambone in celebratione Missae cum populo proferantur.31

Ordo lectionum Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1981), nn. 12–16.

4. Quoties sunt duae lectiones ante Evangelium, prima lectio, quae de more e Vetere Testamento depromitur, profertur secundum tonum lectionis seu prophetiae, et terminatur consueta forma puncti. Etiam conclusio Verbum Domini cantatur eadem forma puncti, omnibus deinde acclamantibus Deo gratias, iuxta modum in fine lectionum consuetum.

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), n. 4.

60. In Missae celebratione liturgia verbi et liturgia eucharistica inter se stricte conectuntur et unum eundem actum cultus efficiunt. Quapropter alteram ab altera separare non licet, easve diverso tempore et loco celebrare. Neque licet variis momentis etiam unius eiusdem diei singulas partes sacrae Missae peragi.

61. In seligendis lectionibus biblicis in celebratione Missae proferendis, sequendae sunt normae, quae in libris liturgicis inveniuntur, ut revera « ditior mensa verbi Dei paretur fidelibus et thesauri biblici eis aperiantur ».

62. Nec licet lectiones biblicas praescriptas proprio arbitrio omittere vel substituere nec praesertim « lectiones et psalmum responsorium, quae verbum Dei continent, cum aliis textibus non biblicis » commutare.

63. Lectio evangelica, quae « culmen constituit liturgiae verbi », ex traditione Ecclesiae in celebratione sacrae Liturgiae ministro ordinato reservatur. Unde non licet laico etiam religioso lectionem evangelicam in sanctae Missae celebratione proclamare, nec aliis in casibus, in quibus normae hoc non explicite permittunt.

Redemptionis sacramentum (25 martii 2004), nn. 60–63, in AAS 96 (2004), 569.

11. Psalmista, seu cantor, psalmum cantat vel dicit, populo responsum proferente.

129. Deinde psalmista, vel ipse lector, profert versus psalmi, populo de more responsum proferente.

61. Post primam lectionem sequitur psalmus responsorius, qui est pars integralis liturgiæ verbi et magnum momentum liturgicum et pastorale præ se fert, cum verbi Dei meditationem foveat.

Psalmus responsorius unicuique lectioni respondeat et e lectionario de more sumatur.

Præstat psalmum responsorium cantu proferri, saltem ad populi responsum quod attinet. Psalmista proinde, seu cantor psalmi, in ambone vel alio loco apto profert versus psalmi, tota congregatione sedente et auscultante, immo de more per responsum participante, nisi psalmus modo directo, idest sine responso, proferatur. Ut autem populus responsum psalmodicum facilius proferre valeat, textus aliqui responsorum et psalmorum pro diversis temporibus anni aut pro diversis ordinibus Sanctorum selecti sunt, qui adhiberi valent, loco textus lectioni respondentis, quoties psalmus cantu profertur. Si psalmus cani non potest, recitatur modo aptiore ad meditationem verbi Dei fovendam.

Loco psalmi in lectionario assignati cani potest etiam vel responsorium graduale e Graduali romano, vel psalmus responsorius aut alleluiaticus e Graduali simplici, sicut in his libris describuntur.

138. Deinde lector discedit. Omnes silentio, ea quæ audierunt breviter meditantur. Postea psalmista seu cantor, vel ipse lector, psalmum cantat vel dicit uno ex modis prævisis.

b) De psalmo responsorio

19 Psalmus responsorius, qui et graduale vocatur, cum sit « pars integralis liturgiae verbi »,36 magnum sane momentum liturgicum et pastorale prae se fert. Quapropter fideles constanter edocendi sunt de modo percipiendi verbum Dei in psalmis loquens, et in Ecclesiae orationem eosdem psalmos vertendi. Quod certe « facilius eveniet, si psalmorum altior intellectus, secundum eum sensum, quo in sacra Liturgia canuntur, diligentius apud clerum promovebitur et apta catechesi omnibus fidelibus impertietur ».37

Aliquod adiutorium afferre possunt breves monitiones quibus electio ac congruentia psalmi et responsi cum lectionibus indicetur.

20 Psalmus responsorius de more cantu proferatur. Duo autem modi cantandi psalmum post primam lectionem recensendi sunt: modus responsorialis et modus directus. Modo responsoriali, qui, quantum fieri potest, praeferendus est, psalmista, seu cantor psalmi, profert versus psalmi, tota congregatione per responsum participante. Modo directo psalmus canitus sine responso a communitate interposito, aut a solo psalmista seu cantore psalmi, congregatione tantum auscultante, aut ab omnibus simul.

21 Cantus psalmi vel etiam solius responsi multum iuvat ut spiritalis psalmi sensus percipiatur eiusque meditatio foveaur.

In unaquaque cultura ea omnia adhibenda sunt quae possunt fovere cantum ipsius coetus, et praesertim usus facultatum ad hoc praevisarum in Ordine lectionum Missae38 quoad responsa pro variis temporibus liturgicis adhibenda.

22 Psalmus post lectionem occurrens, si non cantatur, recitetur modo aptiore ad ipsam meditationem verbi Dei.39

Psalmus responsorius in ambone a psalmista vel cantore cantatur vel recitatur.40

Ordo lectionum Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1981), nn. 19–22.

5. Post primam lectionem dicitur Responsorium Graduale a cantoribus vel a choro. Versus autem a cantoribus profertur usque ad finem. Nulla proinde ratio habenda est asterici, quo indicatur resumptio cantus a choro facienda in fine versus Gradualis, versus ad Alleluia et ultimi versus Tractus. Quando autem opportunum videtur, licet repetere primam partem Responsorii usque ad versum.

Tempore paschali, omisso Responsorio Graduali, cantatur Alleluia, prout infra describitur.

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), n. 5.

12. Postea, si habenda sit secunda lectio, lector eam ex ambone legit, ut supra.

Ad finem lectionis significandam, lector acclamat:
Verbum Dómini.

Omnes respondent:
Deo grátias.

130. Si habenda sit secunda lectio ante Evangelium, lector eam ex ambone proclamat, omnibus auscultantibus, atque in fine acclamationi respondentibus, ut dicitur supra (n. 128). Deinde, pro opportunitate, breve spatium silentii servari potest.

139. Alter lector alteram lectionem in ambone profert, ut supra, omnibus sedentibus et auscultantibus.

6. Lectio secunda, quae e Novo Testamento desumitur, cantatur in tono Epistolae, cum clausula finali propria. Potest etiam cantari in tono primae lectionis. Conclusio autem Verbum Domini cantatur secundum melodiam in tonis communibus notatam, omnibus deinde acclamantibus Deo gratias.

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), n. 6.

13. Sequitur Allelúia, vel alter cantus a rubricis statutus, prouti tempus liturgicum postulat.

14. Interim sacerdos incensum, si adhibetur, imponit.

Postea diaconus, Evangelium prolaturus, ante sacerdotem profunde inclinatus, benedictionem petit, submissa voce dicens:
Iube, domne, benedícere.

Sacerdos submissa voce dicit:
Dóminus sit in corde tuo et in lábiis tuis, ut digne et competénter annúnties Evangélium suum: in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti.

Diaconus signat se signo crucis et respondet:
Amen.

131. Postea omnes surgunt et canitur Allelúia vel alius cantus, prout tempus liturgicum postulat (cf. nn. 62-64).

175. Dum Allelúia vel alter cantus profertur, si adhibetur incensum, ad impositionem thuris sacerdoti ministrat, deinde, ante sacerdotem profunde inclinatus, benedictionem petit, submissa voce dicens: Iube, domne, benedícere.

Sacerdos eum benedicit, dicens: Dóminus sit in corde tuo. Diaconus signat se signo crucis et respondet: Amen. Deinde Evangeliarium, quod super altare collocatum est, facta altari inclinatione, sumit et ad ambonem pergit librum parum elevatum deferens, præcedentibus thuriferario cum thuribulo fumigante atque ministris cum cereis accensis.

62. Post lectionem, quæ immediate Evangelium præcedit, canitur Allelúia vel alius cantus a rubricis statutus, prouti tempus liturgicum postulat. Huiusmodi acclamatio ritum seu actum per se stantem constituit, quo fidelium coetus Dominum sibi in Evangelio locuturum excipit atque salutat fidemque suam cantu profitetur. Cantatur ab omnibus stantibus, schola vel cantore præeunte, et si casus fert, repetitur; versus vero a schola vel a cantore canitur.
a) Allelúia cantatur omni tempore extra Quadragesimam. Versus sumuntur e lectionario vel e Graduali.
b) Tempore Quadragesimæ, loco Allelúia cantatur versus ante Evangelium in lectionario exhibitus. Cani etiam potest alius psalmus seu tractus, prout invenitur in Graduali.

63. Quando una tantum habetur lectio ante Evangelium:
a) tempore quo dicendum est Allelúia, haberi potest aut psalmus alleluiaticus, aut psalmus et Allelúia cum suo versu;
b) tempore quo Allelúia non est dicendum, haberi potest aut psalmus et versus ante Evangelium aut psalmus tantum;
c) Allelúia vel versus ante Evangelium, si non cantantur, omitti possunt.

64. Sequentia, quæ præter quam diebus Paschæ et Pentecostes, est ad libitum, cantatur ante Allelúia.

140. Sequitur Allelúia vel alter cantus, prout tempus liturgicum postulat. Incepto Allelúia, omnes, excepto Episcopo, surgunt.

Accedit turiferarius et, ministrante naviculam uno e diaconis, Episcopus imponit et benedicit incensum, nihil dicens.

Diaconus qui Evangelium est proclamaturus, ante Episcopum profunde inclinatus, benedictionem petit, submissa voce dicens: Iube, domne benedicere. Episcopus eum bendicit dicens: Dóminus sit in corde tuo. Diaconus signat se signo crucis et respondet: Amén.

Tunc Episcopus, deposita mitra, surgit.

Diaconus accedit ad altare, huc convenientibus turiferario cum turibulo fumiganti, atque acolythis cum cereis accensis. Diaconus, facta altari inclinatione, reverenter sumit librum Evangeliorum atque omissa reverentia altari, librum sollemniter deferens ad ambonem pergit, præcedentibus turiferario et acolythis cum cereis.

c) De acclamatione ante lectionem Evangelii

23 Etiam ‘ Alleluia ’ vel, secundum tempus liturgicum, versus ante Evangelium « ritum seu actum per se stantem »41 constituit, quo fidelium coetus Dominum sibi locuturum excipit atque salutat fidemque suam cantu profitetur.

‘ Alleluia ’ et versus ante Evangelium cantari debent, omnibus stantibus, ita tamen ut non solus cantor qui inchoat vel etiam schola sed totus populus unanimiter concinat.42

Ordo lectionum Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1981), n. 23

7. Secundam lectionem sequitur Alleluia vel Tractus. Cantus Alleluia hoc modo ordinatur: Alleluia cum suo neumate canitur totum a cantoribus et repetitur a choro. Pro opportunitate tamen cantari potest semel tantum ab omnibus. Versus a cantoribus profertur usque ad finem; post ipsum vero Alleluia ab omnibus repetitur.

Tempore Quadragesimae, loco Alleluia cantatur Tractus, cuius versus alternatim canuntur a duabus partibus chori sibi invicem respondentibus, vel alternatirm a cantoribus et a choro. Ultimus versus ab omnibus cantari potest.

9. Quoties una tantum fit lectio ante Evangelium, post eam cantatur Responsorium Graduale vel Alleluia cum suo versu. Tempore autem paschali canitur alterutrum Alleluia.

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), nn. 7 and 9.

Si vero non adest diaconus, sacerdos ante altare inclinatus secreto dicit:
Munda cor meum ac lábia mea, omnípotens Deus, ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre.

132. Dum canitur Allelúia vel alius cantus, sacerdos incensum, si adhibetur, imponit et benedicit. Deinde, manibus iunctis, et profunde inclinatus ante altare, dicit secreto: Munda cor meum.

15. Postea diaconus, vel sacerdos, ad ambonem pergit, ministris pro opportunitate cum incenso et cereis eum comitantibus, et dicit:
Dóminus vobíscum.

Populus respondet:
Et cum Spíritu tuo.

Diaconus, vel sacerdos:
Lectio sancti Evangélii secundum N.,

et interim signat et seipsum in fronte, ore et pectore.

Populus acclamat:
Glória tibi, Dómine.

Deinde diaconus, vel sacerdos, librum, si incensum adhibetur, thurificat, et Evangelium proclamat.

16. Expleto Evangelio, diaconus, vel sacerdos, acclamat:
Verbum Dómini.

Omnes respondent:
Laus tibi, Christe.

Deinde librum osculatur dicens secreto:
Per evangélica dicta deleántur nostra delícta.

133. Tunc Evangeliarium, si est in altari, accipit et, præcedentibus ministris laicis, qui thuribulum et cereos deferre possunt, ad ambonem accedit, Evangeliarium parum elevatum deferens. Adstantes ad ambonem se convertunt, singularem reverentiam erga Evangelium Christi manifestantes.

134. In ambone sacerdos aperit librum et, manibus iunctis, dicit: Dóminus vobíscum, populo respondente: Et cum spíritu tuo, et deinde Léctio sancti Evangélii, pollice signans librum et seipsum in fronte, ore et pectore, quod faciunt et ceteri omnes. Populus acclamat, dicens: Glória tibi, Dómine. Sacerdos librum, si incensum adhibetur, thurificat (cf. nn. 276-277). Deinde proclamat Evangelium, et in fine profert acclamationem: Verbum Dómini, omnibus respondentibus: Laus tibi, Christe. Sacerdos librum osculatur, secreto dicens: Per evangélica dicta.

175. Ibi populum salutat dicens, manibus iunctis: Dóminus vobíscum, dein ad verba Léctio sancti Evangélii, pollice signat librum et postea seipsum in fronte, ore et pectore, librum incensat et proclamat Evangelium. Quo finito, acclamat: Verbum Dómini, omnibus respondentibus: Laus tibi, Christe. Deinde librum osculo veneratur, secreto dicens: Per evangélica dicta, et ad sacerdotem redit.

Quando diaconus Episcopo ministrat, librum ei defert osculandum vel ipse osculatur, secreto dicens: Per evangélica dicta. In celebrationibus sollemnioribus Episcopus, pro opportunitate, benedictionem cum Evangeliario populo impertit.

Evangeliarium demum ad abacum vel aliud locum aptum et dignum deferri potest.

74. In Missa, in celebratione verbi et in vigilia protracta, dum Evangelium proclamatur, omnes stant, de more conversi ad eum qui legit.

Diaconus, librum Evangeliorum sollemniter deferens, ad ambonem pergit, praecedentibus turiferario cum turibulo66 et acolythis cum cereis accensis.67

Diaconus, stans in ambone versus populum, postquam manibus iunctis populum salutaverit, pollice dexteræ manus signo crucis signat primo librum super principium Evangelii quod est lecturus, postea seipsum in fronte, ore et pectore, dicens Léctio Sancti Evangélii. Episcopus autem eodem modo signat se in fronte, ore et pectore, idemque faciunt ceteri omnes. Postea, saltem in Missa stationali, diaconus ter librum incensat, hoc est medio, a sinistris et a dextris. Tunc legit Evangelium usque in finem.

Lectione finita, diaconus librum defert osculandum Episcopo, vel ipse diaconus osculatur librum nisi, ut supra n. 73, aliud signum venerationis a Conferentia Episcoporum statutum fuerit.

Deficiente diacono, presbyter benedictionem petit et accipit ab Episcopo atque Evanglium profert, ut supra descriptum est.


66 Cf. Missale Romanum, Institutio generalis, nn. 93-95, 131; Romano more cum turiferarius in processione incedit, « debet, elevatis aequaliter manibus, tenere turibulum dextera; pollice in anulum maiorem immisso, medio vero eiusdem manus digito minorem catenae elevante coopertorium appositum reget et sustinebit; sinistra manu pedem naviculae cum incenso et cochleari gestabit » (Caeremoniale Episcoporum, ed. 1886, I, XI, 7).

67 Cf. Missale Romanum, Institutio generalis, nn. 94, 131; secundum Romanam consuetudinem acolythi « candelabra accipient manu dextera, ita ut qui a parte dextera incedit ponat manum sinistram ad pedem candelabri, dexteram vero ad medium candelabri globum, et qui incedit a parte sinistra ponat dexteram ad pedem et sinistram ad eundem globum » (Caeremoniale Episcoporum, ed. 1886, I, XI, 8).

141. In ambone diaconus, manibus iunctis, populum salutat. Ad verba Léctio sancti Evangélii, signat librum et deinde seipsum in fronte, ore et pectore, quod faciunt ceteri omnes. Tunc Episcopus baculum accipit. Diaconus librum incensat et proclamat Evangelium, omnibus stantibus et ad eum de more conversis. Finito vero Evangelio, diaconus, librum defert osculandum Episcopo, qui secreto dicit: Per evangélica dicta, vel ipse diaconus librum osculatur eadem verba secreto dicens. Denique diaconus et alii ministri ad loca sua revertuntur. Liber Evangeliorum ad abacum vel alium aptum locum defertur.

10. Ad cantum Evangelii, post clausulam finalem propriam, additur conclusio Verbum Domini, prout in tonis communibus notatur, omnibus deinde acclamantibus Laus tibi, Christe.

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), n. 10.

17. Deinde fit homilia, quæ a sacerdote vel a diacono habenda est omnibus diebus dominicis et festis de præcepto; aliis diebus commendatur.

136. Sacerdos, stans ad sedem vel in ipso ambone vel, pro opportunitate, in alio loco idoneo, profert homiliam; qua finita, spatium silentii servari potest.

65. Homilia est pars Liturgiæ et valde commendatur: est enim ad nutrimentum vitæ christianæ necessaria. Sit oportet explicatio aut alicuius aspectus lectionum sacræ Scripturæ aut alterius textus ex Ordinario vel Proprio Missæ diei, ratione habita sive mysterii, quod celebratur, sive peculiarium necessitatum auditorum.

66. Homilia de more ab ipso sacerdote celebrante habeatur vel ab eo committatur sacerdoti concelebranti, vel quandoque, pro opportunitate, etiam diacono, numquam vero laico. In casibus peculiaribus iustaque de causa homilia haberi potest etiam ab Episcopo vel presbytero qui celebrationi interest quin concelebrare possit.

Diebus dominicis et festis de præcepto homilia habenda est nec omitti potest nisi gravi de causa, in omnibus Missis, quæ concurrente populo celebrantur; ceteris vero diebus commendatur, præsertim in feriis Adventus, Quadragesimæ et temporis paschalis, necnon in aliis festis et occasionibus, in quibus populus frequentior ad ecclesiam convenit.

Opportune post homiliam breve spatium silentii servatur.

142. Tunc, sedentibus omnibus, Episcopus convenienter gerens mitram et baculum et sedens in sua cathedra, nisi alio loco aptiore ut ab omnibus commode conspiciatur et audiatur, homiliam facit. Qua finita, spatium aliquod silentii, pro opportunitate, servari potest.

AAS 63 (1971), 329
Notitiae 9 (1973), 178.
Notitiae 9 (1973), 192.
Notitiae 10 (1974), 80, n. 3.
Notitiae 11 (1975), 226.
Notitiae 19 (1983), 834.

3. Homiliae propositum est Dei verbum in lectionibus prolatum fidelibus explanare atque eiusmodi nuntium ad aetatis nostrae sensum accommodare. Homilia ergo munus est sacerdotis aut diaconi.

Inaestimabile donum (3 aprilis 1980), n. 3, in AAS 72 (1980), 334.

d) De homilia

24 Homilia, qua per anni liturgici cursum ex textu sacro fidei mysteria et normae vitae christianae exponuntur, ut pars liturgiae verbi 43 saepius et inde a Constitutione liturgica Concilii Vaticani II potissimum est commendata, immo pro aliquibus casibus praescribitur. Ab ipso qui preest de more habenda,44 homilia in Missae celebratione eo tendit ut nuntiatum Dei verbum una cum liturgia eucharistica fiat « quasi annuntiatio mirabilium Dei in historia salutis seu mysterio Christi ».45 Etenim mysterium paschale Christi quod lectionibus et homilia nuntiatur, per Missae sacrificium exercetur.46 Christus autem in Ecclesiae suae praedicatione praesens semper adest et operatur.47

Homilia igitur sive verbum Scripturae sacrae nuntiatum sive alium liturgicum textum explicet,48 communitatem fidelium ad Eucharistiam actuose celebrandam ducere debet, ut « vivendo teneant quod fide perceperunt ».49 Hac viva expositione Dei verbum, quod legitur, et celebrationes Ecclesiae, quae peraguntur, maiorem efficacitatem acquirere possunt, si homilia revera sit fructus meditationis, apte parata, non nimis protracta nec nimis brevis, et si in ea ad omnes praesentes, etiam pueros et incultos, attendatur.50

In concelebratione homiliam habet de more celebrans principalis, vel unus e concelebrantibus.51

25 Diebus praescriptis, dominicis nempe et festis de praecepto servandis, etiam in Missis quae vespere diei praecedentis celebrantur, homilia haberi debet in omnibus Missis, quae concurrente populo celebrantur.52 Etiam in Missis cum pueris et cum coetibus particularibus habenda est homilia.53

Homilia valde commendatur in feriis Adventus, Quadragesimae et temporis paschalis pro fidelibus qui modo regulari celebrationem Missae participant, necnon in aliis festis et occasionibus in quibus populus frequentior ad ecclesiam convenit.54

26 Sacerdos celebrans homiliam profert ad sedem, stans vel sedens vel in ipso ambone.55

27 Ab homilia sane secernendae sunt breves annuntiationes populo forte faciendae, quae locum habere debent dicta oratione post communionem.56

Ordo lectionum Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1981), nn. 24–27.

§ 1. Homilia, eminens praedicationis forma « qua per anni liturgici cursum ex textu sacro fidei mysteria et normae vitae christianae exponuntur », ipsius liturgiae partem constituit.

Quapropter homilia intra Eucharisticam celebrationem sacro reservatur ministro, vel presbytero vel diacono. Excluduntur fideles non ordinati, etsi illud impleant munus quod esse dicitur « assistentium pastoralium » vel catechistarum apud quodlibet genus communitatis vel associationis. Etenim non agitur de maiore speciali ingenio ad rem exponendam vel praeparatione theologica, sed de munere reservato illi qui sacramento Ordinis est insignitus, circa quod ne Episcopus quidem facultate gaudet dispensationis ad normam iuris, ex eo quod non agitur de lege tantum disciplinae, sed de lege quae munera respicit docendi et sanctificandi stricte inter se conexa.

Admitti nequit ipsius ille agendi modus, certis in casibus iam usurpatus, cuius vi homiletica praedicatio committitur disciplinae theologicae auditoribus, nondum ordinatis. Homilia enim minime haberi potest uti exercitatio quaedam ad futurum ministerium.

Abrogata censeatur ad praescriptum canonis 767, § 1 quaelibet praecedens norma quae fideles non ordinatos admiserit ad homiliam habendam in Eucharistica celebratione.

§ 2. Licet quidem quandam brevem instructionem praemittere, cuius sit maiorem comprehensionem liturgiae celebrandae fovere, pariterque testimonium quoddam « per occasionem » ad modum exceptionis, dummodo normis liturgicis aptum sit atque exhibitum intra liturgias eucharisticas quae peculiaribus diebus celebrantur (uti diebus sive Seminario sive aegroto dicatis, etc.), si censetur vere congruens, instar explanationis homiliae quam regulariter presbyter celebrans pronuntiat. Hae instructiones et testimonia minime talem habeant sensum ut cum homilia confundi possint.

§ 3. Facultas « dialogum » instituendi in homilia, aliquando a ministro celebrante adhiberi potest, prudenti cum iudicio, uti instrumentum expositionis, quo tamen praedicationis munus aliis non delegatur.

§ 4. Homilia extra Eucharisticam celebrationem a Christifideli non ordinato haberi potest ad normam iuris vel ad normas liturgicas, dummodo serventur condiciones quae in iisdem continentur.

§ 5. Homilia nullo pacto concredi potest presbyteris vel diaconis qui dimissi sunt a statu clericali vel sacri ministerii exercitium reliquerunt.

Ecclesiae de mysterio (15 augustii 1997), Practicae Dispositiones, a. 3, in AAS 89 (1997), 864–865.

64. Homilia, quae decursu celebrationis sanctae Missae tenetur et pars est ipsius liturgiae, « de more ab ipso Sacerdote celebrante habeatur vel ab eo committatur Sacerdoti concelebranti, vel quandoque, pro opportunitate, etiam Diacono, numquam vero laico. In casibus peculiaribus iustaque de causa homilia haberi potest etiam ab Episcopo vel Presbytero qui celebrationi interest quin concelebrare possit ».

65. Memorandum est quod abrogata censetur ad praescriptum canonis 767, § 1, quaelibet praecedens norma quae fideles non ordinatos admiserit ad homiliam habendam in eucharistica celebratione. Quae admissio reprobatur, ita ut vi nullius consuetudinis permitti possit.

66. Prohibitio admissionis laicorum ad praedicationem intra Missae celebrationem valet etiam de seminariorum alumnis, de disciplinae theologicae auditoribus et de illis, qui officium « assistentium pastoralium », ut aiunt, acceperint, neque ullum aliud laicorum genus vel coetus vel communitas vel associatio excipiatur.

Redemptionis sacramentum (25 martii 2004), nn. 64–66, in AAS 96 (2004), 570.

18. Homilia expleta, cantatur vel dicitur, quando præscribitur, symbolum seu professio fidei.
Credo in unum Deum,
Patrem omnipoténtem,
factórem cæli et terræ,
visibílium ómnium et invisibílium.
Et in unum Dóminum Iesum Christum,
Fílium Dei Unigénitum,
et ex Patre natum ante ómnia sǽcula.
Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero,
génitum, non factum, consubstantiálem Patri:
per quem ómnia facta sunt.
Qui propter nos hómines et propter nostram salútem
descéndit de cælis.
Ad verba quæ sequuntur, usque ad factus est, omnes se inclinant.
Et incarnátus est de Spíritu Sancto
ex María Vírgine, et homo factus est.
Crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto;
passus et sepúltus est,
et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras,
et ascéndit in cælum, sedet ad déxteram Patris.
Et íterum ventúrus est cum glória, iudicáre vivos et mórtuos,
cuius regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem:
qui ex Patre Filióque procédit.
Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur:
qui locútus est per prophétas.
Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum.
Et exspécto resurrectiónem mortuórum,
et vitam ventúri sǽculi. Amen.

19. Loco symboli nicæno-constantinopolitani, præsertim tempore Quadragesimæ et tempore paschali, adhiberi potest symbolum baptismale Ecclesiæ Romanæ sic dictum Apostolorum:
Credo in Deum,
Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ,
et in Iesum Christum, Fílium eius únicum, Dóminum nostrum,
Ad verba quæ sequuntur, usque ad María Vírgine, omnes se inclinant.
qui concéptus est de Spíritu Sancto,
natus ex María Vírgine,
passus sub Póntio Piláto,
crucifíxus, mórtuus, et sepúltus,
descéndit ad ínferos,
tértia die resurréxit a mórtuis,
ascéndit ad cælos,
sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis,
inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos.
Credo in Spíritum Sanctum,
sanctam Ecclésiam cathólicam,
sanctórum communiónem,
remissónem peccatórum,
carnis resurrectiónem,
vitam ætérnam. Amen.

137. Symbolum cantatur vel recitatur a sacerdote una cum populo (cf. n. 68), omnibus stantibus. Ad verba Et incarnátus est, etc. omnes profunde se inclinant; in sollemnitatibus vero Annuntiationis et Nativitatis Domini genua flectunt.

67. Symbolum seu professio fidei eo tendit ut universus populus congregatus verbo Dei in lectionibus e sacra Scriptura nuntiato et per homiliam exposito respondeat, et ut, regulam fidei proferendo, formula pro usu liturgico probata, magna fidei mysteria recolat et confiteatur, antequam eorum celebratio in Eucharistia incipiatur.

68. Symbolum cantandum vel dicendum est a sacerdote cum populo diebus dominicis et in sollemnitatibus; dici potest etiam in peculiaribus celebrationibus sollemnioribus.

Si in cantu profertur, inchoatur a sacerdote vel, pro opportunitate, a cantore, aut a schola, cantatur autem vel ab omnibus simul, vel a populo alternatim cum schola.

Si non cantatur, recitandum est ab omnibus simul aut a duobus choris sibi invicem respondentibus.

143. Completa homilia, nisi celebrandus sit hoc tempore ritus aliquis sacramentalis vel consecratorius aut benedictionalis ad normam Pontificalis vel Ritualis Romani, Episcopus deponit mitram et baculum, surgit et, omnibus stantibus, cantatur vel dicitur symbolum, iuxta rubricas.

Ad verba Et incarnátus est, omnes se inclinant; genuflectunt vero in Nativitate et Annuntiatione Domini.

Notitiae 1 (1965), 252, n. 68.
Notitiae 14 (1978), 535–536, n. 11.

34. [...]Symbolum, cum sit forma professionis fidei, praestat ab omnibus cantari, aut tali modo, qui fidelium congruam participationem permittat [...]

Musicam sacram (5 March 1967), in AAS 59 (1967), 310, n. 34.

e) De fidei professione

29 Symbolum seu professio fidei iuxta rubricas dicendum, in celebratione Missae eo tendit ut coetus congregatus verbo Dei, in lectionibus et in homilia audito, assentiat et respondeat et regulam fidei, formula ab Ecclesia probata, in mentem revocet antequam mysterium fidei in Eucharistia celebrare incipiat.58

Ordo lectionum Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1981), n. 29.

11. Credo de more aut ab omnibus aut alternatim cantatur.

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), n. 11.

69. In sancta Missa necnon in aliis sacrae Liturgiae celebrationibus ne admittatur symbolum seu professio fidei, quae locum non habet in libris liturgicis rite approbatis.

Redemptionis sacramentum (25 martii 2004), n. 69, in AAS 96 (2004), 571.

20. Deinde fit oratio universalis, seu oratio fidelium.

138. Dicto symbolo, sacerdos stans ad sedem, manibus iunctis, brevi monitione fideles invitat ad orationem universalem. Deinde cantor vel lector vel alius, ex ambone aut ex alio loco convenienti, intentiones versus populum proponit, populo pro sua parte suppliciter respondente. Postremo sacerdos, manibus extensis, precationem oratione concludit.

177. Intentiones orationis fidelium, post introductionem sacerdotis, ipse diaconus de more ex ambone profert.

69. In oratione universali, seu oratione fidelium, populus, verbo Dei in fide suscepto quodammodo respondet et, sui sacerdotii baptismalis munus exercens, preces Deo offert pro salute omnium. Expedit ut huiusmodi oratio in Missis cum populo de more habeatur, ita ut obsecrationes fiant pro sancta Ecclesia, pro iis qui in potestate nos regunt, pro iis qui variis premuntur necessitatibus, ac pro omnibus hominibus totiusque mundi salute.

70. Intentionum series de more sint:
a) pro necessitatibus Ecclesiæ,
b) pro rem publicam moderantibus et salute totius mundi,
c) pro oppressis quacumque difficultate,
d) pro communitate locali.

Attamen in celebratione aliqua particulari, uti Confirmatione, Matrimonio, Exsequiis, ordo intentionum pressius respicere potest particularem occasionem.

71. Est sacerdotis celebrantis precationem a sede moderari. Ipse eam brevi monitione introducit, qua fideles ad orandum invitat, ipsamque oratione concludit. Intentiones quæ proponuntur sint sobriæ, sapienti libertate et paucis verbis compositæ et precationem universæ communitatis exprimant.

Proferuntur ex ambone aut ex alio loco convenienti, a diacono vel a cantore vel a lectore, vel a fideli laico.

Populus vero stans precationem suam exprimit sive invocatione communi post singulas intentiones prolatas, sive orando sub silentio.

144. Dicto symbolo, Episcopus stans ad cathedram, manibus iunctis, monitione fideles invitat ad orationem universalem. Deinde unus e diaconis vel cantor vel lector vel alius ex ambone, aut ex alio loco conveniente, intentiones profert, populo pro sua parte participante. Postremo Episcopus, manibus extensis, precationem oratione concludit.

Notitiae 1 (1965), 140, n. 19.
Notitiae 1 (1965), 250, n. 58.

g) In oratione universali seu oratione fidelium opportunum est peculiarem aliquam intentionem, ad loci communitatem pertinentem, iis addere, quae pro Ecclesiae, mundo et egentibus dicuntur. Caveatur igitur, ne aliae intentiones in Canonem romanum pro Memento vivorum et mortuorum inserantur. Illae autem intentiones sint antea et paratae et scriptae, atque huic generi dicendi consentaneae. Earum publica lectio committi potest uni vel pluribus eorum, qui coetui liturgico intersunt.

Liturgicae instaurationes (5 septembris 1970), n. 2/g, in AAS 62 (1970), 698.

e) De oratione universali seu oratione fidelium

30 In oratione universali fidelium coetus in lumine verbi Dei, cui quodammodo respondet, de more orat pro totius Ecclesiae et localis communitatis necessitatibus, pro mundi salute et quacumque oppressis difficultate, pro certis hominum coetibus.

Sub ductu ipsius celebrantis opportune coetui a diacono vel ministro vel ab aliquibus fidelibus proponentur breves et sapienti libertate compositae petitiones, quibus « populus, sui sacerdotii munus exercens, deprecatur pro omnibus hominibus »,59 ita ut fructus liturgiae verbi in seipso complens aptius ad liturgiam eucharisticam transire possit.

31 Orationem universalem moderatur celebrans a sede, intentiones vero ex ambone proferuntur.60

Coetus congregatus stans orationem participat dicens vel cantans invocationem communem post intentiones prolatas aut sub silentio orans.61

Ordo lectionum Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1981), nn. 30–31.

11. Oratio universalis iuxta uniuscuiusque loci consuetudines peragitur.

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), n. 11.

Liturgia eucharistica

Liturgia eucharistica

Liturgia eucharistica

Liturgia eucharistica

De liturgia eucharistica

21. His absolutis, incipit cantus ad offertorium. Interim ministri corporale, purificatorium, calicem, pallam et missale super altare collocant.

22. Expedit ut fideles participationem suam oblatione manifestent, afferendo sive panem et vinum ad Eucharistiæ celebrationem, sive alia dona, quibus necessitatibus Ecclesiæ et pauperum subveniatur.

139. Oratione universali absoluta, omnes sedent et incipit cantus ad offertorium (cf. n. 74).

Acolythus vel alius minister laicus corporale, purificatorium, calicem, pallam et missale super altare collocat.

140. Expedit ut participatio fidelium manifestetur per oblationem sive panis et vini ad Eucharistiæ celebrationem, sive aliorum donorum, quibus necessitatibus ecclesiæ et pauperum subveniatur.

Oblationes fidelium a sacerdote accipiuntur, adiuvantibus acolytho vel alio ministro. Panis et vinum pro Eucharistia ad celebrantem deferuntur, qui ea super altare deponit, alia autem dona alio apto loco collocantur (cf. n. 73).

178. Oratione universali absoluta, sacerdote ad sedem remanente, diaconus altare præparat, acolytho adiuvante; ipsius tamen est sacrorum vasorum curam gerere. Assistit etiam sacerdoti ad dona populi recipienda.

73. Initio Liturgiæ eucharisticæ dona, quæ Corpus et Sanguis Christi efficientur, ad altare afferuntur.

Imprimis altare, seu mensa dominica, quæ centrum est totius liturgiæ eucharisticæ, præparatur, cum corporale, purificatorium, missale et calix, nisi ad abacum paratur, in eo collocantur.

Oblationes deinde afferuntur: panis et vinum laudabiliter a fidelibus præsentantur, a sacerdote autem vel a diacono loco opportuno accipiuntur ad altare deferenda. Quamvis fideles panem et vinum ad liturgiam destinata non iam de suis proferant sicut olim, ritus tamen illa deferendi vim et significationem spiritualem servat.

Etiam pecunia vel alia dona pro pauperibus vel pro ecclesia a fidelibus allata vel in ecclesia collecta accepta habentur; quapropter loco apto extra mensam eucharisticam collocantur.

74. Processionem, qua dona afferuntur, cantus ad offertorium comitatur (cf. n. 37, b), qui protrahitur saltem usquedum dona super altare deposita sunt. Normæ de modo cantandi eædem sunt ac pro cantu ad introitum (cf. n. 48). Cantus potest semper ritus ad offertorium sociare, etiam sine processione cum donis.

145. Finita oratione universali, Episcopus sedet cum mitra. Concelebrantes et populus pariter sedent. Tunc fit cantus ad offertorium, qui protrahitur saltem usquedum dona super altare deposita fuerint.

A diaconis et acolythis corporale, purificatorium, calix et Missale in altari collocantur.

Deinde afferuntur oblationes. Expedit ut fideles participationem suam manifestent, afferendo panem et vinum ad Eucharistiæ celebrationem, immo alia dona quibus necessitatibus Ecclesiæ et pauperum subveniatur. Oblationes fidelium a diaconis vel ab Episcopo loco opportuno accipiuntur. Panis et vinum ad altare a diaconis deferuntur, alia vero ad locum aptum antea paratum.

Notitiae 17 (1981), 61.
Notitiae 35 (1999), 456.

13. Post antiphonam ad offertorium cantari possunt, iuxta traditionem, versiculi, qui tamen semper omitti possunt, etiam in antiphona Domine Iesu Christe, in Missa pro defunctis. Post singulos versus resumitur pars antiphonae ad hoc indicata.

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), n. 13.

70. Oblata, quae pro Liturgia eucharistica christifideles in sancta Missa praesentare solent, in panem et vinum ad Eucharistiam celebrandam non necessarie rediguntur, sed etiam alia complectari possunt dona, quae a fidelibus sub specie pecuniae aliorumve utilium pro caritate erga pauperes porrecti sunt. Dona externa autem expressio visibilis illius veri doni semper esse debent, quod Dominus a nobis expectat: cor contritum, amor Dei et proximi, quo conformamur sacrificio Christi, qui seipsum pro nobis tradidit. Nam in Eucharistia maxime fulget mysterium illud caritatis, quod Iesus Christus in Cena dominica abluens pedes discipulorum exprompsit. Ad tuendam tamen sacrae Liturgiae dignitatem exteriora oblata apte oportet porrigantur. Pecunia ergo, sicut et aliae pro pauperibus stipes, in opportuno loco disponantur, autem extra mensam eucharisticam. Praeter pecuniam et, in casu, minimam aliorum donorum ratione signi partem, haec oblata extra Missae celebrationem potius praebeantur.

Redemptionis sacramentum (25 martii 2004), n. 70, in AAS 96 (2004), 571.

23. Sacerdos, stans ad altare, accipit patenam cum pane, eamque ambabus manibus aliquantulum elevatam super altare tenet, submissa voce dicens:
Benedictus es, Dómine, Deus univérsi,
quia de tua largitáte accépimus panem,
quem tibi offérimus,
fructum terræ et óperis mánuum hóminum:
ex quo nobis fiet panis vitæ.

Deinde deponit patenam cum pane super corporale.Si vero cantus ad offertorium non peragitur, sacerdoti licet hæc verba elata voce proferre; in fine populus acclamare potest:
Benedíctus Deus in sǽcula.

141. Sacerdos, ad altare, accipit patenam cum pane, eamque ambabus manibus aliquantulum elevatam super altare tenet, dicens secreto Benedíctus es, Dómine. Deinde patenam cum pane super corporale deponit.

178.

[...]

Tradit deinde [diaconus] sacerdoti patenam cum pane consecrando.

146. Episcopus ad altare accedit, deponit mitram, accipit a diacono patenam cum pane, eamque ambabus manibus aliquantulum elevatam super altare tenet, secreto dicens formulam appositam. Deinde patenam cum pane super corporale deponit.

Notitiae 6 (1970), 404, n. 43.

24. Diaconus, vel sacerdos, infundit vinum et parum aquæ in calicem, dicens secreto:
Per huius aquæ et vini mystérium
eius efficiámur divinitátis consórtes,
qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps.

142. Postea, sacerdos stans ad latus altaris, infundit vinum et parum aquæ in calicem, dicens secreto: Per huius aquæ, ministro urceolos porrigente. Reversus ad medium altaris, acceptum calicem ambabus manibus parum elevatum tenet, dicens secreto Benedíctus es, Dómine, et deinde calicem super corporale deponit, et palla pro opportunitate cooperit.

Si vero cantus ad offertorium non peragitur vel non pulsatur organum, sacerdoti licet, in præsentatione panis et vini, elata voce proferre formulas benedictionis, quibus populus acclamat: Benedíctus Deus in sǽcula.

178.

[...]

[Diaconus] infundit vinum et parum aquæ in calicem, dicens secreto: Per huius aquæ, et postea calicem sacerdoti præsentat. Hanc præparationem calicis, ad abacum peragere potest.

147. Interim diaconus infundit vinum et parum aquæ in calicem dicens secreto: Per huius aquæ. Postea Episcopo calicem præsentat, qui ambabus manibus eum parum elevatum super altare tenet, secreto dicens formulam statutam, et deinde super corporale deponit, a diacono palla, pro opportunitate, cooperiendum.

25. Postea sacerdos accipit calicem, eumque ambabus manibus aliquantulum elevatum super altare tenet, submissa voce dicens:
Benedíctus es, Dómine, Deus univérsi,
quia de tua largitáte accépimus vinum,
quod tibi offérimus,
fructum vitis et óperis mánuum hóminum,
ex quo nobis fiet potus spiritális.

Deinde calicem super corporale deponit.

Si vero cantus ad offertorium non peragitur, sacerdoti licet hæc verba elata voce proferre; in fine populus acclamare potest:
Benedíctus Deus in sǽcula.

Notitiae 6 (1970), 37, n. 25.
Notitiae 6 (1970), 37–38, n. 26.

26. Postea sacerdos, profunde inclinatus, dicit secreto:
In spíritu humilitátis et in ánimo contríto
suscipiámur a te, Dómine;
et sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie,
ut pláceat tibi, Dómine Deus.

143. Calice super altare deposito, sacerdos, profunde inclinatus, dicit secreto: In spíritu humilitátis.

148. Postea Episcopus, inclinatus in medio altaris, dicit secreto In spiritu humilitátis.

27. Et, pro opportunitate, incensat oblata, crucem et altare. Postea vero diaconus vel alius minister incensat sacerdotem et populum.

144. Deinde, si incensum adhibetur, sacerdos illud in thuribulo imponit, benedicit nihil dicens atque oblata, crucem et altare incensat. Minister stans ad latus altaris sacerdotem incensat, deinde populum.

178. Si incensum adhibetur, in thurificandis oblatis, cruce et altari sacerdoti ministrat, et postea ipse, vel acolythus, sacerdotem et populum incensat.

75. Panis et vinum super altare a sacerdote deponuntur comitantibus formulis statutis; sacerdos dona super altare collocata incensare potest, dein crucem et ipsum altare, ut oblatio Ecclesiæ eiusque oratio sicut incensum in conspectum Dei ascendere significentur. Deinde sacerdos, propter sacrum ministerium, et populus, ratione baptismalis dignitatis, incensari possunt a diacono vel ab alio ministro.

277. Sacerdos, cum incensum ponit in thuribulum, illud benedicit signo crucis, nihil dicens.

Ante et post thurificationem fit profunda inclinatio personae vel rei quae incensatur, altari et oblatis pro Missae sacrificio exceptis.

Tribus ductibus thuribuli incensantur: Ss.mum Sacramentum, reliquia sanctae Crucis et imagines Domini publicae venerationi expositae, oblata pro Missae sacrificio, crux altaris, Evangeliarium, cereus paschalis, sacerdos et populus.

Duobus ductibus incensantur reliquiae et imagines Sanctorum publicae venerationi expositae, et quidem unice initio tantum celebrationis, post incensationem altaris.

Altare incensatur singulis ictibus hoc modo:
a) si altare est a pariete seiunctum, sacerdos illud circumeundo incensat;
b) si vero altare non est a pariete seiunctum, sacerdos transeundo incensat primo partem dexteram, deinde partem sinistram.

Crux, si est super altare vel apud ipsum, thurificatur ante altaris incensationem, secus cum sacerdos transit ante ipsam.

Oblata incensat sacerdos tribus ductibus thuribuli, ante incensationem crucis et altaris, vel signum crucis super oblata thuribulo producens.

91. Ante et post turificationem fit profunda inclinatio personæ vel rei quæ incensatur, altari et oblatis pro Missæ sacrificio exceptis.

92. Tribus ductibus turibuli incensantur: Ss.mum Sacramentum, reliquia S. Crucis et imagines Domini sollemniter expositæ, oblata, crux altaris, liber Evangeliorum, cereus paschalis, Episcopus vel presbyter celebrans, auctoritas civilis quæ ex officio sacræ celebrationi adest, chorus et populus, corpus defuncti.

Duobus ductibus incensantur reliquiæ et imagines Sanctorum publicæ venerationi expositæ.

93. Altare incensatur singulis ictibus turibuli, hoc modo:
a) si altare est a pariete seiunctum, Episcopus illud circummeundo incensat;
b) si altare non est a pariete seiunctum, Episcopus transeundo incensat primo partem dexteram, deinde partem sinistram altaris.

Crux, si est super altare vel apud ipsum, turificatur ante altare; secus Episcopus eam incensat cum transit ante ipsam.

Oblata turificantur, ante incensationem altaris et crucis.

94. Ss.mum Sacramentum flexis genibus incensatur.

95. Reliquiæ et imagines sacræ publicæ venerationi expositæ turificantur post incensatinem altaris, in Missa tamen unice initio celebrationis.

149. Deinde accedit ad Episcopum turiferarius et, ministrante naviculam diacono, Episcopus imponit et benedicit incensum; postea ipse Episcopus accipit turibulum a diacono et incensat oblata, necnon altare et crucem ut initio Missæ, comitante diacono. Quo peracto, omnes sugunt, diaconus stans ad latus altaris incensat Episcopum, qui stat sine mitra, ac deinde concelebrantes et postea populum. Caveatur ne admonitio Oráte, fratres, et oratio super oblata proferantur antequam finita sit incensatio.

Notitiae 14 (1978), 301–302, n. 2.

28. Deinde sacerdos, stans ad latus altaris, lavat manus, dicens secreto:
Lava me, Dómine, ab iniquitáte mea,
et a peccáto meo munda me.

145. Post orationem In spíritu humilitátis vel post incensationem, sacerdos, stans ad latus altaris, manus lavat, secreto dicens: Lava me, Dómine, ministro aquam fundente.

76. Deinde sacerdos manus lavat ad latus altaris, quo ritu desiderium internæ purificationis exprimitur.

150. Incensato Episcopo, accedunt ad eum stantem ad latus altaris sine mitra, ministri cum urceo aquæ, bacili et mantili ad abluendas et tergendas manus. Episcopus lavat et tergit manus. Pro opportunitate unus e diaconis detrahit anulum Episcopo, qui lavat manus dum secreto dicit: Lava me, Dómine. Tersis manibus, et anulo reassumpto, Episcopus redit ad medium altaris.

Notitiae 6 (1970), 38, n. 27.

29. Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens et iungens manus, dicit:
Oráte, fratres:
ut meum ac vestrum sacrifícium
acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.

Populus surgit et respondet:
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis
ad laudem et glóriam nóminis sui,
ad utilitátem quoque nostram
totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.

30. Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit orationem super oblata; qua conclusa, populus acclamat:
Amen.

146. Ad medium altaris deinde reversus, sacerdos, stans versus populum, extendens et iungens manus, populum ad orandum invitat, dicens: Oráte, fratres. Populus surgit et responsionem dat: Suscípiat Dóminus. Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit orationem super oblata. In fine populus acclamat: Amen.

77. Depositione oblatorum facta et ritibus qui eam comitantur perfectis, per invitationem ad orandum una cum sacerdote et per orationem super oblata præparatio donorum concluditur et Prex eucharistica præparatur.

In Missa unica dicitur oratio super oblata, quæ concluditur conclusione breviore, idest: Per Christum Dóminum nostrum; si vero in fine ipsius fit mentio Filii: Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

Populus, precationi se coniungens, acclamatione Amen orationem facit suam.

151. Episcopus, versus ad populum, extendens et iungens manus, populum ad orandum invitat, dicens: Oráte, fratres.

152. Responso Suscípiat, Episcopus, manibus extensis, cantat vel dicit orationem super oblata. In fine populus acclamat: Amen.

Prex eucharistica

Prex eucharistica

Prex eucharistica

Prex eucharistica

31. Tunc sacerdos incipit Precem eucharisticam.

Manus extendens, dicit:
Dóminus vobíscum.

Populus respondet:
Et cum spíritu tuo.

Sacerdos, manus elevans, prosequitur:
Sursum corda.

Populus:
Habémus ad Dóminum.

Sacerdos, manibus extensis, subdit:
Grátias agámus Dómino Deo nostro.

Populus:
Dignum et iustum est.

Sacerdos proceditur præfationem, manibus extensis.

In fine autem præfationis iungit manus et, una cum populo, ipsam præfationem concludit, cantans vel clara voce dicens:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosanna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosanna in excélsis.

147. Tunc sacerdos incipit Precem eucharisticam. Iuxta rubricas (cf. n. 365) seligit unam ex iis quæ in Missali Romano inveniuntur, vel ab Apostolica Sede probatæ sunt. Prex eucharistica natura sua exigit ut solus sacerdos, vi ordinationis, eam proferat. Populus vero sacerdoti in fide et cum silentio se societ, necnon interventibus in eucharisticæ Precis cursu statutis, qui sunt responsiones in dialogo Præfationis, Sanctus, acclamatio post consecrationem et acclamatio Amen post doxologiam finalem, necnon aliæ acclamationes a Conferentia Episcoporum probatæ et a Sancta Sede recognitæ.

Valde convenit ut sacerdos partes Precis eucharisticæ, quæ notis ditantur, cantu proferat.

148. Precem eucharisticam incipiens, sacerdos, manus extendens, cantat vel dicit: Dóminus vobíscum, populo respondente: Et cum spíritu tuo. Cum prosequitur: Sursum corda, manus elevat. Populus respondet: Habémus ad Dóminum.

Deinde sacerdos, manibus extensis, subdit: Grátias agámus Dómino Deo nostro, et populus respondet: Dignum et iustum est. Postea sacerdos prosequitur, manibus extensis, Præfationem; eaque conclusa, iunctis manibus, una cum omnibus adstantibus, cantat vel clara voce dicit: Sanctus (cf. n. 79 b).

179. Durante Prece eucharistica, diaconus stat prope sacerdotem, aliquanto tamen post ipsum, ut, quando opus sit, ad calicem vel ad missale ministret.

154. Tunc Episcopus præfatione incipit Precem eucharisticam. Manus extendens, canat vel dicit: Dóminus vobíscum. Cum prosequitur: Sursum corda, manus elevat; ac, manibus extensis, subdit: Grátias agámus Dómino Deo nostro. Postquam populus respondit: Dignum et iustum est, Episcopus prosequitur præfationem; eaque finita, iunctis manibus, una cum concelebrantibus, ministris et populo, cantat: Sanctus.

Notitiae 5 (1969), 323, n. 1.
Notitiae 14 (1978), 536–537, n. 12.

34. [...]Sanctus, utpote acclamationem conclusivam praefationis, praestat ab universo coetu, una cum sacerdote, de more cantari [...]

Musicam sacram (5 March 1967), in AAS 59 (1967), 310, n. 34.

4. Prex Eucharistica, prae ceteris Missae partibus, ad sacerdotem tantum, pro eius munere, pertinet. Vetatur proinde aliqua eius pars a ministro inferiore, a coetu aut ab aliquo fideli recitari. Id enim est a natura hierarchica liturgiae alienum, in qua quisque solum et totum id agat oportet, quod ad ipsum pertinet. Prex igitur Eucharistica a solo sacerdote est ex toto recitanda.

Liturgicae instaurationes (5 septembris 1970), n. 4, in AAS 62 (1970), 698.

4. Eucharisticae precis pronuntiatio, ipsa sua natura quasi culmen totius celebrationis, sacerdotis est propria vi eius ordinationis. Itaque abusus est id agere, ut quaedam partes precis eucharisticae a diacono, a ministro inferiore vel fidelibus recitentur. Coetus tamen interest neque segnis neque iners: sacerdoti enim in fide et cum silentio sociatur atque in eucharisticae precis cursu nonnullis interventibus statutis suam assensionem profitetur. Qui sunt : responsiones in dialogo Praefationis, Sanctus, acclamatio post consecrationem et ultimum Amen post Per ipsum, quod proprium est sacerdotis. Hoc praesertim Amen cantu est ditandum, utpote Amen in tota Missa praecipuum.

5. Solum illae preces eucharisticae adhibeantur, quae in Missali Romano inveniuntur, vel ab Apostolica Sede legitime probatae sunt iuxta modos terminosque ab ea definitos. Abusus gravissimus est eucharisticas preces ab Ecclesia probatas mutare vel alias a privatis compositas inducere.

6. Oportet meminisse alias orationes vel cantus non esse eucharisticis precibus superponendas. In prece eucharistica proferenda sacerdos tam clare textus verba pronuntiet, quo facilius et fideles ea comprehendant et verus coetus formetur, Memorialis Domini celebrationi plane deditus.

Inaestimabile donum (3 aprilis 1980), nn. 4–6, in AAS 72 (1980), 334–335.

14. Praefatione peracta, omnes Sanctus cantant; post consecrationem vero, proferunt acclamationem anamneseos.

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), n. 14.

51. Illae tantum Preces eucharisticae adhibeantur, quae in Missali Romano inveniuntur vel ab Apostolica Sede legitime probatae sunt iuxta modos terminosque ab ea definitos. « Patiendum non est nonnullos Sacerdotes sibi ius arrogare Preces eucharisticas componendi » vel textus earumdem ab Ecclesia probatos mutare vel alios a privatis compositos inducere.

52. Eucharisticae Precis pronuntiatio, ipsa sua natura quasi culmen totius celebrationis, Sacerdotis est propria vi eius ordinationis. Itaque abusus est id agere, ut quaedam partes Precis eucharisticae a Diacono, a ministro laico vel a singulo omnibusve simul fidelibus recitentur. Prex igitur eucharistica a solo Sacerdote est ex toto recitanda.

53. Dum Sacerdos celebrans Precem eucharisticam « profert aliae orationes vel cantus non habeantur, atque organum vel alia instrumenta musica sileant », nisi pro acclamationibus populi rite approbatis de quibus infra.

54. Populus tamen semper actuose et numquam mere passive interest: Sacerdoti enim « in fide et cum silentio se societ, necnon interventibus in eucharisticae Precis cursu statutis, qui sunt responsiones in dialogo Praefationis, Sanctus, acclamatio post consecrationem et acclamatio Amen post doxologiam finalem, necnon aliae acclamationes a Conferentia Episcoporum probatae et a Sancta Sede recognitae ».

Redemptionis sacramentum (25 martii 2004), nn. 51–54, in AAS 96 (2004), 567–568.

32. In omnibus Missis licet sacerdoti celebranti partes præsertim præcipuas Precis eucharisticæ cantare, ut infra, pp. 623ss., notis ditantur.

In Prece eucharistica prima, seu Canone romano, ea quæ inter parentheses includuntur omitti possunt.

PREX EUCHARISTICA I

SEU CANON ROMANUS

84. Sacerdos, manibus extensis, dicit:
Te ígitur, clementíssime Pater,
per Iesum Christum, Fílium tuum, Dóminum nostrum,
súpplices rogámus ac pétimus,
iungit manus et dixit:
uti accépta hábeas
signat semel super panem et calicem simul, dicens:
et benedícas hæc dona, hæc múnera,
hæc sancta sacrifícia illibáta,
extensis manibus prosequitur:
in primis, quæ tibi offérimus
pro Ecclésia tua sancta cathólica:
quam pacificáre, custodíre, adunáre
et régere dignéris toto orbe terrárum:
una cum fámulo tuo Papa nostro N.
et Antístite nostro N. *
et ómnibus orthodóxis atque cathólicæ
et apostólicæ fídei cultóribus.

* Hic fieri potest mentio de Episcopis Coadiutore vel Auxiliaribus, ut in Institutione generali Missalis Romani, n. 149, notatur.

149. Sacerdos prosequitur Precem eucharisticam iuxta rubricas, quæ in singulis Precibus exponuntur.

Si celebrans est Episcopus, in Precibus, post verba: Papa nostro N. subiungit: et me indígno fámulo tuo, vel post verba: Papæ nostri N., subiungit: mei indígni fámuli tui. Si autem Episcopus extra dioecesim suam celebrat, post verba: Papa nostro N. subiungit: et me indígno fámulo tuo, et fratre meo N., Epíscopo huius Ecclésiæ N., vel post verba: Papæ nostri N., subiungit: mei indígni fámuli tui, et fratris mei N., Epíscopi huius Ecclésiæ N.

Episcopus dioecesanus, aut qui eidem in iure æquiparatus est, nominari debet hac formula: una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Epíscopo (vel: Vicário, Præláto, Præfécto, Abbáte) nostro N.

Episcopos Coadiutorem et Auxiliares, non autem alios Episcopos forte præsentes, nominari licet in Prece eucharistica. Quando plures nominandi sunt, dicitur sub formula generali: et Epíscopo nostro N. eiúsque Epíscopis adiutóribus.

In unaquaque Prece eucharistica, prædictæ formulæ aptandæ sunt, normis grammaticorum attentis.

56. Mentio nominis Summi Pontificis et Episcopi dioecesani in Prece eucharistica ne omittatur, ob traditionem antiquissimam servandam et communionem ecclesialem manifestandam.

Redemptionis sacramentum (25 martii 2004), n. 56, in AAS 96 (2004), 568.

85. Commemoratio pro vivis.

Meménto, Dómine, famulórum famularúmque tuarum N. et N.
Iungit manus et orat aliquantulum pro quibus orare intendit.
Deinde, manus extensis, prosequitur:
et ómnium circumstántium,
quórum tibi fides cógnita est et nota devótio,
pro quibus tibi offérimus:
vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis,
pro se suísque ómnibus:
pro redemptióne animárum suárum,
pro spe salútis et incolumitátis suæ:
tibíque reddunt vota sua
ætérno Deo, vivo et vero.

g) In oratione universali seu oratione fidelium opportunum est peculiarem aliquam intentionem, ad loci communitatem pertinentem, iis addere, quae pro Ecclesiae, mundo et egentibus dicuntur. Caveatur igitur, ne aliae intentiones in Canonem romanum pro Memento vivorum et mortuorum inserantur. Illae autem intentiones sint antea et paratae et scriptae, atque huic generi dicendi consentaneae. Earum publica lectio committi potest uni vel pluribus eorum, qui coetui liturgico intersunt.

Liturgicae instaurationes (5 septembris 1970), n. 2/g, in AAS 62 (1970), 698.

121. Les bénédictions ordinairement données au bénéfice des catholiques peuvent également être données aux autres chrétiens sur leur demande, conformément à la nature et à l'objet de la bénédiction. Des prières publiques pour d'autres chrétiens, vivants ou morts, pour les besoins et aux intentions des autres Églises et Communautés ecclesiales et de leurs chefs spirituels, peuvent être offertes pendant les litanies et autres invocations d'un service liturgique mais pas au cours d'une anaphore eucharistique. L'ancienne tradition chrétienne, en liturgie et en ecclésiologie, ne permet de citer à l'anaphore eucharistique que les noms des personnes qui sont en pleine communion avec l'Église qui célèbre cette Eucharistie.

Pontificium Consilium ad Christianorum Unitatem Fovendam, Directoire pour l'application des principes et des normes sur l'œcuménisme (25 martii 1993), n. 121, in AAS 85 (1993) 1086.

86. Infra Actionem

Communicántes,
et memóriam venerántes,
in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ,
Genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi:
sed et beáti Ioseph, eiúsdem Vírginis Sponsi,
et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum,
Petri et Pauli, Andréæ,
(Iacóbi, Ioánnis,
Thomæ, Iacóbi, Philíppi,
Bartholomǽi, Matthǽi,
Simónis et Thaddæi:
Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti,
Cornélii, Cypriáni,
Lauréntii, Chrysógoni,
Ioánnis et Pauli,
Cosmæ et Damiáni)
et ómnium Sanctórum tuórum;
quórum méritis precibúsque concédas,
ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

87. Manibus extensis, prosequitur:
Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ,
sed et cunctæ famíliæ tuæ,
quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias:
diésque nostros in tua pace dispónas,
atque ab ætérna damnatióne nos éripi
et in electórum tuórum iúbeas grege numerári.
Iungit manus
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

88. Tenens manus extensas super oblata, dicit:
Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quǽsumus,
benedíctam, adscríptam, ratam,
rationábilem, acceptabilémque fácere dignéris:
ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectíssimi Fílii tui,
Dómini nostri Iesu Christi.
Iungit manus.

179. Inde ab epiclesi usque ad ostensionem calicis diaconus de more genuflexus manet. Si adsunt plures diaconi, unus ex eis ad consecrationem immittere potest incensum in thuribulum atque ad ostensionem hostiæ et calicis incensare.

155. Si calix et pyxis cooperiuntur, diaconus ante epiclesim ea discooperit.
Diaconi inde ab epiclesi usque ad ostensionem calicis genuflexi manent.

89. In formulis quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit.

Qui, prídie quam paterétur,
accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas,
elevat oculos,
et elevátis óculis in cælum
ad te Deum Patrem suum omnipoténtem,
tibi grátias agens benedíxit,
fregit,
dedítque discípulis suis, dicens:
parum se inclinat
Accípite et manducáte ex hoc omnes:
hoc est enim Corpus meum,
quod pro vobis tradétur.

Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat.

150. Paulo ante consecrationem, minister, pro opportunitate, campanulæ signo fideles monet. Item pulsat campanulam ad unamquamque ostensionem, iuxta cuiusque loci consuetudinem.

Si incensum adhibetur, cum hostia et calix populo post consecrationem ostenduntur, minister ea incensat.

55. Alicubi invaluit abusus, quo tempore consecrationis in sanctae Missae celebratione Sacerdos hostiam frangit. Qui abusus contra Ecclesiae traditionem fit. Reprobandus est urgentiusque corrigendus.

Redemptionis sacramentum (25 martii 2004), n. 55, in AAS 96 (2004), 568.

90. Postea prosequitur:
Símili modo, postquam cenátum est,
accipit calicem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur:
accípiens et hunc præclárum cálicem
in sanctas ac venerábiles manus suas,
item tibi grátias agens benedíxit,
dedítque discípulis suis, dicens:
parum se inclinat
Accípite et bíbite ex eo omnes:
hic est enim calix Sánguinis mei
novi et ætérni testaménti,
qui pro vobis et pro multis effundétur
in remissiónem peccatórum.
Hoc fácite in meam commemoratiónem.

Calicem ostendit populo, deponit super patenam, et genuflexus adorat.

155. Post consecrationem diaconus calicem et pyxidem, pro opportunitate, denuo cooperit.

Notitiae 6 (1970), 39–40, n. 28.

91. Deinde dicit:
Mystérium fídei.

Et populus prosequitur, acclamans:
Mortem tuam annuntiámus, Dómine,
et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Vel:
Quotiescúmque manducámus panem hunc
et cálicem bíbimus,
mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

Vel:
Salvátor mundi, salva nos,
qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.

151. Post consecrationem, dicto a sacerdote: Mystérium fídei, populus acclamationem profert, adhibita una ex formulis præscriptis.

155. Dicto ab Episcopo: Mystérium fídei, populus acclamationem profert.

Notitiae 5 (1969), 324–325, n. 3.
Notitiae 24 (1988), 152.

14. Praefatione peracta, omnes Sanctus cantant; post consecrationem vero, proferunt acclamationem anamneseos.

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), n. 14.

Celebrans principalis dicit:
Mystérium fídei:

Et concelebrantes cum populo prosequuntur, acclamantes:
Mortem tuam annuntiámus, Dómine,
et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

Preces eucharisticae pro concelebratione (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1972), 11.

92. Deinde sacerdos, extensis manibus, dicit:
Unde et mémores, Dómine,
nos servi tui,
sed et plebs tua sancta,
eiúsdem Christi, Fílii tui, Dómini nostri,
tam beátæ passiónis,
necnon et ab ínferis resurrectiónis,
sed et in cælos gloriósæ ascensiónis:
offérimus præcláræ maiestáti tuæ
de tuis donis ac datis
hóstiam puram,
hóstiam sanctam,
hóstiam immaculátam,
Panem sanctum vitæ ætérnæ
et Cálicem salútis perpétuæ.

93. Supra quæ propítio ac seréno vultu
respícere dignéris:
et accépta habére,
sícuti accépta habére dignátus es
múnera púeri tui iusti Abel,
et sacrifícium Patriárchæ nostri Abrahæ,
et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech,
sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.

94. Inclinatus, iunctis manibus, prosequitur:
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus:
iube hæc perférri per manus sancti Angeli tui
in sublíme altáre tuum,
in conspéctu divínæ maiestátis tuæ;
ut, quotquot ex hac altáris participatióne
sacrosánctum Fílii tui Corpus et Sánguinem sumpsérimus,
erigit se atque seipsum signat, dicens:
omni benedictióne cælesti et grátia repleámur.
Iungit manus.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

95. Commemoratio pro defunctis.

Manibus extensis, dicit:
Meménto étiam, Dómine, famulórum famularúmque tuárum
N. et N., qui nos præcessérunt cum signo fídei,
et dórmiunt in somno pacis.
Iungit manus et orat aliquantulum pro iis defunctis, pro quibus orare intendit.
Deinde, extensis manibus, prosequitur:
Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo quiescéntibus,
locum refrigérii, lucis et pacis,
ut indúlgeas, deprecámur.
Iungit manus.
(Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)

g) In oratione universali seu oratione fidelium opportunum est peculiarem aliquam intentionem, ad loci communitatem pertinentem, iis addere, quae pro Ecclesiae, mundo et egentibus dicuntur. Caveatur igitur, ne aliae intentiones in Canonem romanum pro Memento vivorum et mortuorum inserantur. Illae autem intentiones sint antea et paratae et scriptae, atque huic generi dicendi consentaneae. Earum publica lectio committi potest uni vel pluribus eorum, qui coetui liturgico intersunt.

Liturgicae instaurationes (5 septembris 1970), n. 2/g, in AAS 62 (1970), 698.

121. Les bénédictions ordinairement données au bénéfice des catholiques peuvent également être données aux autres chrétiens sur leur demande, conformément à la nature et à l'objet de la bénédiction. Des prières publiques pour d'autres chrétiens, vivants ou morts, pour les besoins et aux intentions des autres Églises et Communautés ecclesiales et de leurs chefs spirituels, peuvent être offertes pendant les litanies et autres invocations d'un service liturgique mais pas au cours d'une anaphore eucharistique. L'ancienne tradition chrétienne, en liturgie et en ecclésiologie, ne permet de citer à l'anaphore eucharistique que les noms des personnes qui sont en pleine communion avec l'Église qui célèbre cette Eucharistie.

Pontificium Consilium ad Christianorum Unitatem Fovendam, Directoire pour l'application des principes et des normes sur l'œcuménisme (25 martii 1993), n. 121, in AAS 85 (1993) 1086.

96. Manu dextera percutit sibi pectus, dicens:
Nobis quoque peccatóribus fámulis tuis,
et extensis manibus prosequitur:
de multitúdine miseratiónum tuárum sperántibus,
partem áliquam et societátem donáre dignéris
cum tuis sanctis Apóstolis et Martýribus:
cum Ioánne, Stéphano,
Matthía, Bárnaba,
(Ignátio, Alexándro,
Marcellíno, Petro,
Felicitáte, Perpétua,
Agatha, Lúcia,
Agnéte, Cæcília, Anastásia)
et ómnibus Sanctis tuis:
intra quorum nos consórtium,
non æstimátor mériti, sed véniæ,
quǽsumus, largítor admítte.
Iungit manus
Per Christum Dóminum nostrum.

97. Et prosequitur:
Per quem hæc ómnia, Dómine,
semper bona creas, sanctíficas, vivíficas, benedícis,
et præstas nobis.

98. Accipit patenam cum hostia et calicem, et utrumque elevans, dicit:
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
est tibi Deo Patri omnipoténti,
in unitáte Spíritus Sancti,
omnis honor et glória
per ómnia sæcula sæculorum.

Populus acclamat:
Amen.

Deinde sequitur ritus communionis.

151. In fine Precis eucharisticæ, sacerdos, accipiens patenam cum hostia et calicem et utrumque elevans, doxologiam: Per ipsum, solus profert. Populus in fine acclamat: Amen. Postea sacerdos patenam et calicem super corporale deponit. 180. Ad doxologiam finalem Precis eucharisticæ, stans ad latus sacerdotis, calicem elevatum tenet, dum sacerdos patenam cum hostia elevat, usquedum populus Amen acclamaverit.

158. Ad doxologiam finalem Precis eucharisticæ, diaconus, stans ad latus Episcopi, calicem elevatum tenet, dum Episcopus patenam cum hostia elevat, usquedum populus Amen acclamaverit. Doxologia finalis Precis eucharisticæ a solo Episcopo aut ab omnibus concelebrantibus una cum Episcopo profertur.

Celebrans principalis elevat patenam cum hostia et diaconus vel, hoc absente, unus e concelebrantibus calicem, dum ipse celebrans principalis, solus vel cum omnibus concelebrantibus, dicit:
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
est tibi Deo Patri omnipoténti,
in unitáte Spíritus Sancti,
omnis honor et glória
per ómnia sæcula sæculorum.

Populus acclamat:
Amen.

Preces eucharisticae pro concelebratione (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1972), 11.

15. Expleta doxologia Precis eucharisticae, omnes acclamant: Amen. [...]

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), n. 15.

Ritus communionis

Ritus communionis

Ritus communionis

Ritus communionis

124. Calice et patena depositis, sacerdos, iunctis manibus, dicit:
Præcéptis salutáribus móniti,
et divína institutióne formáti,
audémus dícere:

Extendit manus et, una cum populo, pergit:
Pater noster, qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo, et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Alii toni in Appendice, pp. 1242-1243.

152. Expleta Prece eucharistica, sacerdos, manibus iunctis, dicit monitionem ante Orationem dominicam, quam deinde una cum populo profert, manibus extensis.

159. Expleta doxologia Precis eucharisticæ, Episcopus, manibus iunctis, dicit monitionem ante orationem dominicam, quam deinde omnes cantant vel dicunt; Episcopus et concelebrantes manus extensas tenent.

15. [...] Deinde sacerdos solus invitationem profert ad Orationem dominicam, quam omnes cum ipso dicunt. Ipse autem solus embolismum subdit, quem omnes doxologia concludunt.

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), n. 15.

125. Manibus extensis, sacerdos solus prosequitur, dicens:
Líbera nos, quǽsumus, Dómine, ab ómnibus malis,
da propítius pacem in diébus nostris,
ut, ope misericórdiæ tuæ adiúti,
et a peccáto simus semper líberi
et ab omni perturbatióne secúri:
exspectántes beátam spem
et advéntum Salvatóris nostri Iesu Christi.

Iungit manus.

Populus orationem concludit, acclamans:
Quia tuum est regnum,
et potéstas, et glória
in sǽcula.

153. Oratione dominica conclusa, sacerdos, manibus extensis, solus dicit embolismum Líbera nos, quo completo, populus acclamat: Quia tuum est regnum.

160. Líbera nos dicitur a solo Episcopo, manibus extensis. Presbyteri concelebrantes, una cum populo, proferunt acclamationem finalem: Quia tuum est regnum.

126. Deinde sacerdos, manibus extensis, clara voce dicit:
Dómine Iesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis:
Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis:
ne respícias peccáta nostra,
sed fidem Ecclésiæ tuæ;
eámque secúndum voluntátem tuam
pacificáre et coadunáre digneris.
Iungit manus.
Qui vivis et regnas in sǽcula sǽculorum.

Populus respondet:
Amen.

127. Sacerdos, ad populum conversus, extendens et iungens manus, subdit:
Pax Dómini sit semper vobíscum.

Populus respondet:
Et cum spíritu tuo.

128. Deinde, pro opportunitate, diaconus, vel sacerdos, subiungit:
Offérte vobis pacem.

Et omnes, iuxta locorum consuetudines, pacem, communionem et caritatem sibi invicem significant. Sacerdos pacem dat diacono vel ministro.

154. Deinde sacerdos, manibus extensis, clara voce dicit orationem Dómine Iesu Christe, qui dixísti; eaque conclusa, extendens et iungens manus, pacem annuntiat, versus ad populum, dicens: Pax Dómini sit semper vobíscum. Populus respondet: Et cum spíritu tuo. Postea, pro opportunitate, sacerdos subiungit: Offérte vobis pacem.

Sacerdos pacem potest dare ministris, semper tamen intra presbyterium remanens, ne celebratio turbetur. Item faciat si e rationabili causa aliquibus paucis fidelibus pacem dare velit. Omnes vero, iuxta ea quæ a Conferentia Episcoporum statuta sunt, pacem, communionem et caritatem sibi invicem significant. Dum pax datur, dici potest: Pax Dómini sit semper tecum, cui respondetur: Amen.

181. Postquam sacerdos dixit orationem ad pacem et: Pax Dómini sit semper vobíscum, et populus respondit: Et cum spíritu tuo, diaconus, pro opportunitate, invitationem facit ad pacem, dicens, manibus iunctis et versus ad populum: Offérte vobis pacem. Ipse vero pacem a sacerdote recipit, aliisque ministris sibi propioribus potest offerre.

161. Deinde Episcopus dicit orationem: Dómine Iesu Christe, qui dixisti; eaque finita, pacem annuntiat conversus ad populum, dicens: Pax Dómini sit semper vobíscum. Populus respondet: Et cum spíritu tuo. Pro opportunitate, unus e diaconis invitationem facit ad pacem, dicens conversus ad populum: Offérte vobis pacem. Episcopus dat pacem saltem duobus sibi propioribus concelebrantibus, deinde primo e diaconis. Omnes autem iuxta locorum consuetudines pacem et caritatem sibi invicem significant.

71. Servetur usus Ritus romani pacem paulo ante sanctam Communionem tradendi, ut in Ordine Missae statutum est. Iuxta enim traditionem Ritus romani hic usus notam habet nec reconciliationis nec peccatorum remissionis, sed potius pacis, communionis et caritatis ante sanctissimae Eucharistiae receptionem significandae. Indolem e contra reconciliationis inter fratres praesefert actus paenitentiae initio Missae, praesertim iuxta primam eiusdem formam, peragendus.

72. Convenit «ut unusquisque solummodo sibi propinquioribus sobrie pacem significet».«Sacerdos pacem potest dare ministris, semper tamen intra presbyterium remanens, ne celebratio turbetur. Item faciat si e rationabili causa aliquibus paucis fidelibus pacem dare velit». «Ad ipsum signum pacis tradendae quod attinet, modus a Conferentiis Episcoporum», actis a Sede Apostolica recognitis,«secundum ingenium et mores populorum, statuatur».

Redemptionis sacramentum (25 martii 2004), nn. 71–72, in AAS 96 (2004), 571–572.

129. Deinde accipit hostiam eamque super patenam frangit, et particulam immittit in calicem, dicens secreto:
Hæc commíxtio Córporis et Sánguinis Dómini nostri Iesu Christi fiat accipiéntibus nobis in vitam ætérnam.

130. Interim cantatur vel dicitur:
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.
Agnus Dei. qui tollis peccáta mundi: dona nobis pacem.

Quod etiam pluries repeti potest, si fractio panis protrahitur. Ultima tamen vice dicitur: dona nobis pacem.

155. Postea sacerdos accipit hostiam, eamque super patenam frangit, et particulam immittit in calicem, dicens secreto: Hæc commíxtio. Interim a choro et a populo cantatur vel dicitur Agnus Dei (cf. n. 83).

83. Sacerdos panem eucharisticum frangit, adiuvante, si casus fert, diacono vel concelebrante. Gestus fractionis a Christo in ultima cena peractus, qui tempore apostolico toti actioni eucharisticæ nomen dedit, significat fideles multos in Communione ex uno pane vitæ, qui est Christus pro mundi salute mortuus et resurgens, unum corpus effici (1 Cor 10, 17). Fractio inchoatur post pacem traditam, et debita cum reverentia peragitur, ne tamen innecessarie protrahatur nec immoderato momento æstimetur. Ritus iste sacerdoti et diacono reservatur.

Sacerdos panem frangit et partem hostiæ in calicem immittit, ad significandam unitatem Corporis et Sanguinis Domini, in opere salutis, scilicet Corporis Christi Iesu viventis et gloriosi. Supplicatio Agnus Dei a schola vel a cantore, populo respondente, de more cantatur, vel saltem elata voce dicitur. Invocatio fractionem panis comitatur, quare repeti potest quoties necesse est adusque ritum peractum. Ultima vice concluditur verbis dona nobis pacem.

162. Fractionem panis incipit Episcopus et prosequuntur aliqui ex presbyteris concelebrantibus, atque interim repetitur Agnus Dei, quoties necesse sit ad fractionem panis comitandam. Episcopus immittit particulam in calicem, dicens secreto: Hæc commixtio.

Notitiae 11 (1975), 205.
Notitiae 14 (1978), 306, n. 8.
Notitiae 14 (1978), 534–535, n. 10.

34. [...]Agnus Dei, toties repeti potest quoties necessarium est, praesertim in concelebratione, cum fractionem comitatur ; expedit ut populus hunc cantum saltem per invocationem finalem, participet.

Musicam sacram (5 March 1967), in AAS 59 (1967), 310, n. 34.

16. Dum fractio panis et immixtio peraguntur, invocatio Agnus Dei a cantoribus, omnibus respondentibus, cantatur. Haec invocatio repeti potest quoties necesse est ad fractionem panis comitandam, prae oculis habita eius forma musica. Ultima vice, invocatio concluditur verbis dona nobis pacem.

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), n. 16.

73. In sacra Missae celebratione fractio panis eucharistici, solummodo a Sacerdote celebrante, adiuvante, si casus fert, Diacono vel concelebrante, non autem laico, peragenda, inchoatur post pacem traditam, dum Agnus Dei profertur. Gestus enim fractionis panis « a Christo in ultima cena peractus, qui tempore apostolico toti actioni eucharisticae nomen dedit, significat fideles multos in Communione ex uno pane vitae, qui est Christus pro mundi salute mortuus et resurgens, unum corpus effici (1 Cor 10, 17) ». Unde ritus magna cum reverentia oportet peragatur. Sit tamen brevis. Urgentius corrigatur abusus, qui alicubi invaluit, eundem ritum innecessarie producendi, etiam laicis contra normas adiuvantibus, atque immoderati momenti aestimandi.

Redemptionis sacramentum (25 martii 2004), n. 73 in AAS 96 (2004), 572.

131. Sacerdos dicit secreto:
Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi,
qui ex voluntáte Patris,
cooperánte Spíritu Sancto,
per mortem tuam mundum vivificásti:
líbera me per hoc sacrosánctum Corpus et Sánguinem tuum
ab ómnibus iniquitátibus meis et univérsis malis:
et fac me tuis semper inhærére mandátis,
et a te numquam separári permíttas.

Vel:
Percéptio Córporis et Sánguinis tui,
Dómine Iesu Christe,
non mihi provéniat in iudícium et condemnatiónem:
sed pro tua pietáte prosit mihi
ad tutaméntum mentis et córporis,
et ad medélam percipiéndam.

156. Tunc sacerdos secreto et manibus iunctis dicit orationem ad Communionem Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi vel Percéptio Córporis et Sánguinis.

Notitiae 14 (1978), 537–538, n. 13.

132. Sacerdos genuflectit, accipit hostiam, eamque aliquantulum elevatam super patenam tenens, versus ad populum, clara voce dicit:
Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.
Beáti qui ad cenam Agni vocáti sunt.

Et una cum populo semel subdit:
Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum,
sed tantum dic verbo
et sanábitur ánima mea.

133. Et sacerdos, versus ad altare, secreto dicit:
Corpus Christi custódiat me in vitam ætérnam.

Et reverenter sumit Corpus Christi.

Deinde accipit calicem et secreto dicit:
Sanguis Christi custódiat me in vitam ætérnam.

Et reverenter sumit Sanguinem Christi.

157. Oratione conclusa, sacerdos genuflectit, accipit hostiam in eadem Missa consecratam, eamque aliquantulum elevatam super patenam vel super calicem tenens, versus ad populum, dicit: Ecce Agnus Dei, et una cum populo subdit: Dómine, non sum dignus.

158. Postea, stans ad altare conversus, sacerdos secreto dicit: Corpus Christi custódiat me in vitam ætérnam, et reverenter sumit Corpus Christi. Deinde accipit calicem, secreto dicens: Sanguis Christi custódiat me in vitam ætérnam, et reverenter sumit Sanguinem Christi.

84. Sacerdos oratione secreta se præparat, ut Corpus et Sanguinem Christi fructuose accipiat. Fideles idem faciunt silentio orantes. Deinde sacerdos panem eucharisticum super patenam vel super calicem fidelibus ostendit eosque ad Christi convivium invitat; simul autem cum fidelibus actum humilitatis, verbis utens evangelicis præscriptis, elicit.

163. Oratione ante Communionem secreto dicta, Episcopus genuflectit et patenam accipit. Concelebrantes vero unus post alium ad Episcopum accedunt, genuflectunt, et Corpus Christi ab ipso reverenter accipiunt, atque manu dextera illud tenentes, eique manum sinistram supponentes, ad loca sua recedunt. Possunt tamen concelebrantes suis locis remanere et ibi Corpus Christi accipere.
Deinde Episcopus accipit, hostiam, eamque aliquantulum elevatam super patenam tenens, versus ad populum dicit: Ecce Agnus Dei, et prosequitur cum concelebrantibus et populo, dicens: Dómine, non sum dignus.
Dum Episcopus sumit Corpus Christi, inchoatur cantus ad Communionem.

Notitiae 45 (2008), 609.

17. Dum sacerdos sumit Corpus Domini, inchoatur antiphona ad Communionem. Cantus autem eodem modo peragitur ac cantus ad introitum, ita tamen ut cantores sacramentum commode participare possint.

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), n. 17.

97. Sacerdos, quoties sanctam Missam celebrat, toties ad altare tempore a Missali statuto se communicare debet, concelebrantes vero antequam ipsi ad distributionem Communionis procedant. Numquam attendat Sacerdos celebrans vel concelebrans usque ad Communionem populi expletam, ut se communicet.

Redemptionis sacramentum (25 martii 2004), n. 97, in AAS 96 (2004), 578.

134. Postea accipit patenam vel pyxidem, accedit ad communicandos, et hostiam parum elevatam unicuique eorum ostendit, dicens:
Corpus Christi.

Communicandus respondet:
Amen.

Et communicatur.

Eo modo agit et diaconus, si sacram Communionem distribuit.

135. Si adsint sub utraque specie communicandi, servetur ritus suo loco descripto.

160. Sacerdos deinde accipit patenam vel pyxidem, et accedit ad communicandos, qui de more processionaliter appropinquant.

Non licet ipsis fidelibus panem consecratum neque calicem sacrum per semetipsos accipere eo minus de manu in manum inter se transmittere. Fideles communicant genuflexi vel stantes, prout Conferentia Episcoporum statuerit.

Cum autem stantes communicant, commendatur ut debitam reverentiam, ab iisdem normis statuendam, ante susceptionem Sacramenti faciant.

161. Si Communio sub specie tantum panis fit, sacerdos hostiam parum elevatam unicuique ostendit dicens: Corpus Christi. Communicandus respondet: Amen, et Sacramentum recipit, ore vel, ubi concessum sit, manu, pro libitu suo. Communicandus statim ac sacram hostiam recipit, eam ex integro consumit.

Si vero Communio fit sub utraque specie, servetur ritus suo loco descriptus (cf. nn. 284-287).

162. In distribuenda Communione sacerdotem adiuvare possunt alii presbyteri forte præsentes. Si isti præsto non sunt et communicantium numerus valde magnus, sacerdos in adiutorium sibi vocare potest ministros extraordinarios, idest acolythum rite institutum aut etiam alios fideles, qui ad hoc rite deputati sint.

In casu necessitatis, sacerdos potest fideles idoneos, ad actum deputare.

Hi ministri ad altare ne accedant antequam sacerdos Communionem sumpserit, semperque vas ubi continentur Ss.mæ Eucharistiæ species, fidelibus distribuendæ, e manu sacerdotis celebrantis accipiant.

182. Communione a sacerdote facta, diaconus Communionem sub utraque specie ab ipso sacerdote accipit, et sacerdotem deinde adiuvat in Communione populo distribuenda. Quod si Communio sub utraque specie fit, ipse calicem sumentibus ministrat et, distributione peracta, statim totum Christi Sanguinem qui remansit ad altare reverenter consumit, adiuvantibus, si casus fert, aliis diaconis et presbyteris.

85. Valde optandum est, ut fideles, sicut et ipse sacerdos facere tenetur, ex hostiis, in eadem Missa consecratis, Corpus dominicum accipiant et in casibus prævisis calicem (cf. n. 283) participent, quo etiam per signa Communio melius appareat participatio sacrificii, quod actu celebratur.

118. Item parentur:
a) iuxta sedem sacerdotis: missale et, pro opportunitate, libellus cantuum;
b) in ambone: lectionarium;
c) in abaco: calix, corporale, purificatorium et, pro opportunitate, palla; patena et pyxides, si necessariæ sunt; panis pro Communione sacerdotis qui præest, diaconi, ministrorum et populi; urceoli cum vino et aqua, nisi hæc omnia a fidelibus in processione ad offertorium præsententur; vas aquæ benedicendæ, si fit aspersio; patina pro Communione fidelium; et ea quæ necessaria sunt ad manus lavandas.

Calix laudabiliter cooperiatur velo, quod potest esse aut coloris diei aut coloris albi.

Notitiae 10 (1974), 308.
Notitiae 10 (1974), 407.
Notitiae 14 (1978), 535–536, n. 11.

9. Communio eucharistica. Communio donum est Domini, quod fidelibus a ministro traditur ad eiusmodi officium destinato. Non licet ipsis fidelibus panem consecratum sumere neque calicem sacrum tantoque minus de manu in manum inter se ea transmittere.

10. Religiosus vel laicus fidelis, qui extraordinarius constitutus est Eucharistiae minister, poterit communionem impertire solummodo, cum sacerdos vel diaconus vel acolythus desunt, cum sacerdos debilitate provectave aetate impeditur, vel cum fidelium ad communionem accedentium numerus tantus est, ut ipsa Missae celebratio nimis protrahatur. Reprobandus ideo mos est eorum sacerdotum, qui, licet celebrationi ipsi intersint, a communione tamen distribuenda se abstinent, laicis id munus committentes.

11. A fidelibus semper Ecclesia flagitavit reverentiam et pietatem erga Eucharistiam, quo tempore eam recipiunt. Quod vero spectat ad modum accedendi ad suscipiendam communionem, ea quidem recipi potest a fidelibus sive genu flexis sive stantibus secundum normas a Conferentia Episcopali edictas. « Cum fideles communicant genuflexi, non exigitur ab eis aliud signum reverentiae erga sanctissimum Sacramentum, quia ipsa genuflexio adorationem exprimit. Cum autem communicant stantes, enixe commendatur ut, processionaliter accedentes, debitam reverentiam faciant ante susceptionem Sacramenti, loco et tempore opportuno, ne accessus et recessus fidelium perturbetur ».
Verbum « Amen », quod fideles proferunt communionem suscipientes, actus fidei ipsorum est in Christi praesentiam.

Inaestimabile donum (3 aprilis 1980), nn. 9–11, in AAS 72 (1980), 336–337.

93. Patina pro Communione fidelium oportet retineatur, ad vitandum periculum ut hostia sacra vel quoddam eius fragmentum cadat.

Redemptionis sacramentum (25 martii 2004), n. 93, in AAS 96 (2004), 577.

136. Dum sacerdos sumit Corpus Christi, inchoatur cantus ad Communionem.

159. Dum sacerdos sumit Sacramentum, inchoatur cantus ad Communionem (cf. n. 86).

86. Dum sacerdos sumit Sacramentum, inchoatur cantus ad Communionem, cuius est spiritualem unionem communicantium per unitatem vocum exprimere, gaudium cordis demonstrare et indolem « communitariam » processionis ad Eucharistiam suscipiendam magis in lucem ponere. Cantus protrahitur, dum fidelibus Sacramentum ministratur. Si tamen hymnus post Communionem habetur, cantus ad Communionem tempestive claudatur.

87. Pro cantu ad Communionem adhiberi potest aut antiphona ex Graduali romano sive cum psalmo sive sola, aut antiphona cum psalmo e Graduali simplici, aut alius cantus congruus a Conferentia Episcoporum approbatus. Cantatur sive a schola sola, sive a schola vel cantore cum populo.

Si autem non habetur cantus, antiphona in Missali proposita recitari potest sive a fidelibus, sive ab aliquibus ex ipsis, sive a lectore, sin aliter ab ipso sacerdote post quam ipse communicavit, antequam Communionem distribuat fidelibus.

b) Antiphonae ad introitum et ad communionem ex Graduali romano, ex Graduali simplici, ex Missali romano, atque ex textibus collectis, ab Episcoporum quidem Conferentiis approbatis, sumi possunt. Hae autem Conferentiae, in cantibus ad Missae celebrationem seligendis, prae oculis habeant non solum eorum congruentiam cum temporibus variisque adiunctis actionis liturgicae, verum etiam necessitatem fidelium, qui iisdem utantur.

Liturgicae instaurationes (5 septembris 1970), n. 2/b, in AAS 62 (1970), 696.

137. Distributione Communionis expleta, sacerdos vel diaconus purificat patenam super calicem et ipsum calicem.

Dum purificationem peragit, sacerdos dicit secreto:
Quod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus,
et de múnere temporáli fiat nobis remédium sempitérnum.

163. Distributione Communionis expleta, sacerdos vinum consecratum forte remanens ipse ad altare statim ex integro consumit; hostias vero consecratas quæ supersunt, aut ad altare sumit aut defert ad locum Eucharistiæ asservandæ destinatum.

Sacerdos, ad altare reversus, colligit fragmenta, si quæ sint; deinde, stans ad altare vel ad abacum, purificat patenam vel pyxidem super calicem, postea purificat calicem, dicens secreto: Quod ore súmpsimus, et calicem purificatorio exterget. Si vasa purificata sunt ad altare, a ministro deferuntur ad abacum. Licet tamen vasa purificanda, præsertim si sint plura, opportune cooperta, in altari vel in abaco super corporale relinquere eaque statim post Missam, populo dimisso, purificare.

183. Distributione Communionis expleta, diaconus cum sacerdote ad altare revertitur, colligit fragmenta, si quæ sint, deinde portat calicem et alia vasa sacra ad abacum, ibique ea purificat et de more componit, dum sacerdos ad sedem redit. Licet tamen vasa purificanda, opportune cooperta, in abaco super corporale relinquere eaque statim post Missam, populo dimisso, purificare.

165. Distributione Communionis expleta, unus e diaconis Sanguinem qui remansit sumit, calicem ad abacum transfert ibique, statim post Missam, purificat et componit. Alius vero diaconus vel unus e concelebrantibus particulas consecratas, si quæ remanserint, in tabernaculum defert, et ad abacum purificat patenam vel pyxidem super calicem antequam calix purificetur.

13. Etiam post communionem Dominus sub speciebus praesens manet. Idcirco, communione impertita, particulae sacrae, quae superfuerunt, aut consumantur aut ab idoneo ministro deferantur ad locum Eucharistiae asservandae destinatum.

14. Vinum consecratum ex contrario statim post communionem sumi debet neque asservari licet. Attendatur autem, ut sola consecretur vini copia ad communionem necessaria.

15. Normae pariter observentur attinentes ad purificationem calicis aliorumque vasorum sacrorum, quae eucharisticas continuerunt species.

Inaestimabile donum (3 aprilis 1980), nn. 13–15, in AAS 72 (1980), 337.

119. Sacerdos, ad altare post distributionem Communionis reversus, stans ad altare vel ad abacum purificat patenam vel pyxidem super calicem, postea purificat calicem, iuxta Missalis praescripta, et calicem purificatorio absterget. Ubi adsit Diaconus, ille cum Sacerdote ad altare revertitur et vasa purificat. Licet tamen vasa purificanda, praesertim si sint plura, opportune cooperta, in altari vel in abaco super corporale relinquere eaque statim post Missam, populo dimisso, a Sacerdote vel Diacono purificari. Item acolythus rite institutus Sacerdotem vel Diaconum in vasis sacris purificandis et componendis sive ad altare sive ad abacum adiuvat. Absente Diacono, acolythus rite institutus vasa sacra ad abacum defert ibique more solito ea purificat, abstergit et componit.

Redemptionis sacramentum (25 martii 2004), n. 119, in AAS 96 (2004), 583.

138. Tunc sacerdos ad sedem redire potest. Pro opportunitate sacrum silentium, per aliquod temporis spatium, servari, vel psalmum aut canticum laudis proferri potest.

164. Postea sacerdos ad sedem redire potest. Sacrum silentium, per aliquod temporis spatium, servari, vel psalmus aut aliud laudis canticum aut hymnus proferri potest (cf. n. 88).

88. Distributione Communionis expleta, pro opportunitate, sacerdos et fideles per aliquod temporis spatium secreto orant. Si placet, etiam psalmus vel aliud laudis canticum vel hymnus a tota congregatione persolvi potest.

166. Cum Episcopus post Communionem reversus fuerit ad cathedram, resumit pileolum et si opus fuerit, manus abluit. Omnibus sedentibus, potest sacrum silentium per aliquod temporis spatium servari vel canticum laudis aut psalmus proferri.

17. Fideles moneantur, ne post communionem iustam et consentaneam gratiarum actionem omittant, sive in ipsa celebratione silentii spatium interponendo vel hymnum, psalmum aliudve laudis canticum concinendo, sive post celebrationem per congruum tempus in oratione, ut fieri potest, immorando.

Inaestimabile donum (3 aprilis 1980), n. 17, in AAS 72 (1980), 338.

139. Deinde, stans ad altare vel ad sedem, sacerdos versus ad populum, iunctis manibus, dicit:
Orémus.

Et omnes una cum sacerdote per aliquod temporis spatium in silentio orant, nisi silentium iam præcesserit. Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit orationem post Communionem. Populus in fine acclamat:
Amen.

165. Deinde, stans ad sedem vel ad altare, sacerdos, versus ad populum, dicit, manibus iunctis: Orémus et, extensis manibus, orationem post Communionem recitat, cui præmitti potest breve spatium silentii, nisi iam præcesserit statim post Communionem. In fine orationis populus acclamat: Amen.

89. Ad precationem populi Dei complendam, necnon totum ritum Communionis concludendum, sacerdos orationem post Communionem profert, in qua pro fructibus mysterii celebrati deprecatur.

In Missa unica dicitur oratio post Communionem, quæ terminatur conclusione breviore, idest:
si dirigitur ad Patrem: Per Christum Dóminum nostrum;
si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii: Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum;
si dirigitur ad Filium: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

Populus acclamatione Amen orationem facit suam.

167. Postea Episcopus, stans ad cathedram, librum ministro tenente, vel reversus ad altare cum diaconis, cantat vel dicit: Orémus et, extensis manibus, orationem post Communionem subdit, cui præmitti potest breve spatium silentii, nisi iam præcesserit statim post Communionem. In fine orationis populus acclamat: Amen.

Ritus conclusionis

Ritus conclusionis

Ritus conclusionis

Ritus conclusionis

De ritibus conclusionis

140. Sequuntur, si necessariæ sint, breves annuntiationes ad populum.

166. Expleta oratione post Communionem, fiant, si habendæ sunt, breves annuntiationes ad populum.

184. Dicta oratione post Communionem, diaconus facit breves annuntiationes populo, quæ forte faciendæ sunt, nisi ipse sacerdos malit eas facere.

90. Ad ritus conclusionis pertinent:
a) breves notitiæ, si necessariæ sint;
b) salutatio et benedictio sacerdotis, quæ quibusdam diebus et occasionibus oratione super populum vel alia sollemniore formula ditatur et exprimitur;
c) dimissio populi ex parte diaconi vel sacerdotis, ut unusquisque ad opera sua bona revertatur, collaudans et benedicens Deum;
d) osculatio altaris ex parte sacerdotis et diaconi et deinde inclinatio profunda ad altare ex parte sacerdotis, diaconi, aliorumque ministrorum.

168. Expleta oratione post Communionem, fiant, si habendæ sunt, breves annuntiationes ad populum.

74. Si necessitas oriatur, qua instructiones vel testimonium quoddam circa vitam christianam in ecclesia apud christifideles congregatos a laico praebeantur, omnino praeferendum est hoc extra Missae celebrationem fieri. Ob graves tamen causas licet huiusmodi instructiones vel testimonia praeberi postquam Sacerdos orationem post Communionem protulerit. Ne tamen hic usus consuetus fiat. Quae insuper instructiones et testimonia minime talem habeant sensum, ut cum homilia confundi possint, nec licet earum causa homiliam omnino supprimere.

Redemptionis sacramentum (25 martii 2004), n. 74, in AAS 96 (2004), 572.

141. Deinde fit dimissio. Sacerdos, versus ad populum, extendens manus, dicit:
Dóminus vobíscum.

Populus respondet:
Et cum spíritu tuo.

Sacerdos benedicit populum, dicens:
Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Filius, et Spíritus Sanctus.

Populus respondet:
Amen.

142. Quibusdam diebus vel occasionibus, huic formulæ benedictionis præmittitur, iuxta rubricas, alia formula benedictionis sollemnior, vel oratio super populum.

143. In Missa pontificali celebrans accipit mitram et, extendens manus, dicit:
Dóminus vobíscum.

Omnes respondent:
Et cum spíritu tuo.

Celebrans dicit:
Sit nomen Dómini benedíctum.

Omnes respondent:
Ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Celebrans dicit:
Adiutórium nostrum in nómine Dómini.

Omnes respondent:
Qui fecit cælum et terram.

Tunc celebrans, accepto, si eo utitur, baculo, dicit:
Benedícat vos omnípotens Deus,
ter signum crucis super populum faciens, addit:
Pater, et Filius, et Spíritus Sanctus.

Omnes:
Amen.

167. Deinde sacerdos, extendens manus, salutat populum, dicens: Dóminus vobíscum, cui respondetur a populo: Et cum spíritu tuo. Et sacerdos, manus denuo coniungens, et statim, manum sinistram super pectus ponens et manum dexteram elevans, subdit: Benedícat vos omnípotens Deus et, signum crucis super populum faciens, prosequitur: Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus. Omnes respondent: Amen.

Quibusdam diebus et occasionibus, haec benedictio, iuxta rubricas, oratione super populum vel alia formula sollemniore ditatur et exprimitur.

Episcopus populo benedicit congruenti formula, ter signum crucis super populum faciens.

185. Si adhibetur oratio super populum vel formula benedictionis sollemnis diaconus dicit: Inclináte vos ad benedictiónem.

169. Demum Episcopus accipit mitram et extendens manus, salutat populum dicens: Dóminus vobíscum, cui respondetur a populo: Et cum spíritu tuo. Unus e diaconis dicere potest invitatorium: Inclináte vos ad benedictiónem vel aliud similibus verbis expressum. Et Episcopus sollemnem benedictionem impertitur, congruenti formula utens ex iis quæ in Missali, Pontificali, vel Rituali Romano exstant. Dum priores invocationes vel precem profert, manus extensas tenet super populum, omnibus respondentibus: Amen. Deinde accipit baculum, dicit: Benedícat vos omnípotens Deus et, ter signum crucis super populum faciens, addit: Pater, et Fílius, et Spíritus Sánctus.
Episcopus benedictionem impertire potest etiam formulis infra, nn. 1120-1121 propositis.
Quando autem, ad normam iuris, benedictionem apostolicam impertit, hæc datur loco benedictionis consuetæ; et annuntiatur a diacono et suis propriis formulis profertur.

Notitiae 5 (1969), 403, n. 14.
Notitiae 6 (1970), 404, n. 41.
Notitiae 14 (1978), 306–307, n. 9.

144. Deinde diaconus, vel ipse sacerdos, manibus iunctis, ad populum versus dicit:
Ite, missa est.

Vel: Ite, ad Evangelium Domini annuntiandum.

Vel: Ite in pace, glorificando vita vestra Dominum.

Vel: Ite in pace.

Populus respondet:
Deo gratias.

168. Statim post benedictionem sacerdos, manibus iunctis, subiungit: Ite, missa est; et omnes respondent: Deo grátias.

185. Data benedictione a sacerdote, diaconus populum dimittit dicens, manibus iunctis, ad populum versus: Ite, missa est.

170. Data benedictione, unus e diaconis populum dimittit, dicens: Ite, missa est; et omnes respondent: Deo grátias. Deinde Episcopus altare de more osculatur, eique debitam reverentiam facit. Concelebrantes quoque et omnes qui sunt in presbyterio altare salutant, ut initio, et ad secretarium revertuntur processionaliter eodem ordine quo venerunt.
Cum ad secretarium pervenerint, omnes, una cum Episcopo, reverentiam cruci faciunt. Deinde concelebrantes Episcopum salutant et vestes suis locis sedulo deponunt. Ministrantes quoque, una simul, Episcopum salutant, atque omnia, quibus usi sunt in celebratione modo peracta, deponunt et postea vestibus se exuunt. Ab omnibus diligentia adhibeatur in silentio servando, communem animi attentionem observantes necnon sanctitatem domus Dei.

18. Post benedictionem sacerdotis, diaconus profert monitionem Ite, missa est, omnibus acclamantibus Deo gratias.

Ordo cantus Missae, editio typica altera (Città del Vaticano: Libreria Editrice Vaticana, 1987), n. 18.

145. Deinde sacerdos altare osculo de more veneratur, ut initio. Facta denique profunda inclinatione cum ministris, recedit.

169. Tunc sacerdos altare de more osculo veneratur, et facta illi cum ministris laicis profunda inclinatione, cum eis recedit.

186. Deinde, una cum sacerdote, altare osculo veneratur, et, facta profunda inclinatione, simili modo quo processerat, recedit.

146. Si qua actio liturgica immediate sequitur, ritus dimissionis omittuntur.

170. Si vero Missam sequitur aliqua actio liturgica, ritus conclusionis, idest salutatio, benedictio et dimissio, omittuntur.